# Capitula I-VIII 1.5-6

Solinus, Capitula I-VIII, 1.5 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.5

Sed quamquam ista sic congruant, palam est prospero illi augurio deberi gloriam Romani nominis, maxime cum annorum ratio faciat cardinem veritati: nam, ut adfirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus, Marte genitus et Rea Silvia, vel ut nonnulli Marte et Ilia: dictaque primum est Roma quadrata, quod ad aequilibrium foret posita. ea incipit a silva quae est in area Apollinis, et ad supercilium scalarum Caci habet terminum, ubi tugurium fuit Faustuli. ibi Romulus mansitavit, qui auspicato murorum fundamenta iecit duodeviginti natus annos, XI k. Mai., hora post secundam ante tertiam plenam, sicut L. Tarruntius prodidit mathematicorum nobilissimus, Iove in piscibus, Saturno Venere Marte Mercurio in scorpione, Sole in tauro, Luna in libra constitutis. et observatum deinceps, ne qua hostia Parilibus caederetur, ut dies iste a sanguine purus esset, cuius significationem de partu Iliae tractam volunt. idem Romulus regnavit annos septem et triginta. de Caeninensibus egit primum triumphum, et Acroni regi eorum detraxit spolia, quae Iovi Feretrio primus suspendit et opima dixit. rursum de Antemnatibus triumphavit, de Veientibus tertio. apud Caprae paludem nonis Quintilibus apparere desiit. Ceteri reges quibus locis habitaverunt dicemus. Tatius in arce, ubi nunc aedes est Iunonis Monetae: qui anno quinto quam ingressus urbem fuerat a Laurentibus interemptus est. septima et vicesima olympiade hominem exivit. Numa in colle primum Quirinali, deinde propter aedem Vestae in regia quae adhuc ita appellatur: qui regnavit annis tribus et quadraginta: sepultus sub Ianiculo. Tullus Hostilius in Velia, ubi postea deum Penatium. aedes facta est: qui regnavit annos duos et triginta, obiit olympiade quinta et tricesima. Ancus Marcius in summa sacra via, ubi aedes Larum est: qui regnavit annos quattuor et viginti, obiit olympiade prima et quadragesima. Tarquinius Priscus ad Mugoniam portam supra summam novam viam: qui regnavit annos septem et triginta. Servius Tullius Esquilinus supra clivum Urbium: qui regnavit annos duos et quadraginta. Tarquinius Superbus et ipse Esquilinus supra clivum Pullium ad Fagutalem lacum: qui regnavit annos quinque et viginti.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
