Latin
1.50 to 1.51
Solinus, Capitula I-VIII 1.50-51
Not analysed yet
Insula quae Apuliae oram videt tumulo ac delubro Diomedis insignis est et Diomedeas aves sola nutrit: nam hoc genus alitis praeterquam ibi nusquam gentium est, idque solum poterat memorabile iudicari, nisi accederent non omittenda. forma illis paene quae fulicis, color candidus, ignei oculi, ora dentata: congreges volitant nec sine ratione pergendi: duces duo sunt, qui regunt cursum: alter agmen anteit alter insequitur: ille ut ductu. certum iter dirigat, hic ut instantia urgeat tarditatem. haec in meantibus disciplina est. cum fetificum adest tempus, rostro scrobes excavant, deinde surculis inversum superpositis imitantur texta cratium: sic contegunt subtercavata et ne operimenta si desint, forte lignorum cassa venti auferant, hanc struicem premunt terra quam egesserant cum puteos excitarent. sic nidos moliuntur bifori accessu, nec fortuitu, adeo ut ad plagas caeli metentur exitus vel ingressus: aditus qui dimittit, ad pastus in ortum destinatur, qui excipit revertentes versus occasui est: ut lux et morantes excitet et receptui non denegetur. levaturae alvum adversis flatibus subvolant, quibus proluvies longius auferatur. iudicant inter advenas: qui Graecus est propius accedunt et quantum intellegi datur ut civem blandius adulantur, si quis erit gentis alterius involant et impugnant. aedem sacram omni die celebrant studio eiusmodi: aquis imbuunt plumas alisque impendio madefactis confluunt rorulentae: ita aedem excusso umore purificant: tunc pinnulis superplaudunt: inde disceditur quasi peracta religione. ob hoc ferunt Diomedis socios aves factos. sane ante adventum Aetoli ducis nomen Diomedeae non habebant, inde sic dictae. Italicus excursus per Liburnos, quae gens Asiatica est, procedit in Dalmatiae pedem, Dalmatia in limitem Illyricum, in quo sinu Dardani sedes habent, homines ex Troiana prosapia in mores barbaros efferati. at ex altera parte per Ligurum oram in Narbonensem provinciam pergit, in qua, Phocaenses quondam fugati Persarum adventu Massiliam urbem olympiade quadragesima quinta condiderunt. et C. Marius bello Cimbrico factis manu fossis invitavit mare, perniciosamque ferventis Rhodani navigationem temperavit: qui amnis praecipitatus Alpibus primo per Helvetios ruit, occursantium aquarum agmina secum trahens, auctuque magno ipso quod invadit freto turbulentior, nisi quod fretum ventis excitatur, Rhodanus saevit et cum serenum est: atque ideo inter tres Europae maximos fluvios et hunc computant. Aquae quoque Sextiae illic obclaruerunt, quondam hiberna consulis, postea excultae moenibus: quarum calor olim acrior exalatus per teporem evaporavit nec iam par est famae prioris.