Latin
1.63 to 1.66
Solinus, Capitula I-VIII 1.63-66
Not analysed yet
De Arethusa et Alpheo verum est hactenus quod conveniunt fons et amnis. fluminum miracula abunde varia sunt. Dianam qui ad Camerinam fluit si habitus inpudice hauserit, non coibunt in corpus unum latex vineus et latex aquae. apud Segestanos Helbesus in medio flumine subita exaestuatione fervet. Acidem, quamvis dimissum Aetna, nullus frigore antevertit. Himeraeum caelestes mutant plagae: amarus denique est dum in aquilonem fluit, dulcis ubi ad meridiem flectitur. Quanta in aquis tanta novitas in salinis. salem Agrigentinum si igni iunxeris dissolvitur ustione: cui si liquor aquae proximaverit crepitat veluti torreatur. purpureum Aetna mittit, in Pachyno translucidus invenitur. cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio: nam illinc excuduntur signa ad facies hominum vel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax, quae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi, sive vascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore vocamen datur, sive gingrinas quae breviores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut milvinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, vel Corinthias vel Aegyptias aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas. In Halesina regione fons alias quietus et tranquillus cum siletur, si insonent tibiae exultabundus ad cantus elevatur, et quasi miretur vocis dulcedinem ultra margines intumescit. Gelonium stagnum taetro odore abigit proximantes. ibi et fontes duo, alter de quo si sterilis sumpserit fecunda fiet: alter quem si fecunda hauserit vertitur in sterilitatem. stagnum Petrensium serpentibus noxium est, homini salutare. in lacu Agrigentino oleum supernatat: hoc pingue haeret harundinum comis de adsiduo volutabro, e quarum capillamentis legitur unguentum medicum contra armentarios morbos. nec longe inde collis Vulcanius, in quo qui divinae rei operantur ligna vitea super aras struunt nec ignis adponitur in hanc congeriem: cum prosicias intulerunt, si adest deus, si sacrum probatur, sarmenta licet viridia sponte concipiunt et nullo inflagrante halitu ab ipso numine fit accendium. ibi epulantes adludit flamma, quae flexuosis excessibus vagabunda quem contigerit non adurit nec aliud est quam imago nuntia perfecti rite voti. idem ager Agrigentinus eructat limosas scaturrigines et ut venae fontium sufficiunt rivis subministrandis, ita in hac Siciliae parte solo numquam deficiente aeterna reiectatione terram terra evomit.