Latin
1.7 to 1.8
Solinus, Capitula I-VIII 1.7-8
Not analysed yet
Cincio Romam duodecima olympiade placet conditam: Pictori octava: Nepoti et Lutatio, opiniones Eratosthenis et Apollodori comprobantibus, olympiadis septimae anno secundo: Pomponio Attico et M. Tullio olympiadis sextae anno tertio. conlatis igitur nostris et Graecorum temporibus invenimus incipiente olympiade septima Romam conditam, anno post Illium captum quadringentesimo tricesimo tertio. quippe certamen Olympicum, quod Hercules in honorem atavi materni Pelopis ediderat, intermissum Iphitus Eleus instauravit post excidium Troiae anno quadringentesimo octavo. ergo ab isto numeratur olympias prima. ita sex mediis olympiadibus interiectis, quibus singulis anni quaterni inputantur, cum septima coeptante Roma condita sit, inter exortum urbis et Troiam captam iure esse annos quadringentos triginta tres constat. huic argumento illud accedit, quod cum C. Pompeius Gallus et Q. Veranius urbis conditae anno octingentesimo primo fuerint consules, consulatu eorum olympias septima et ducentesima actis publicis annotata est. quater ergo multiplicatis sex et ducentis olympiadibus erunt anni octingenti viginti quattuor, quibus de septima olympiade adnectendus primus annus est, ut in solidum colligantur anni octingenti viginti quinque. ex qua summa detractis quattuor et viginti annis olympiadum retro sex, manifeste anni octingenti et unus reliqui fient. quapropter cum octingentesimo primo anno urbis conditae ducentesima septima olympias computetur, par est Romam septimae olympiadis anno primo credi conditam. In qua regnatum est annis ducentis quadraginta uno. decemviri creati anno trecentesimo secundo. primum Punicum bellum anno quadringentesimo octogesimo nono, secundum quingentesimo tricesimo quinto, tertium sexcentesimo quarto, sociale sexcentesimo sexagesimo secundo. ad A. Hirtium et C. Pansam consules anni septingenti decem: quorum consulatu Caesar Augustus est consul creatus, octavum decimum annum agens: qui principatum ita ingressus est, ut vigilantia illius non modo securum, verum etiam tutum imperium esset. quod tempus ferme solum repertum est, quo plurimum et arma cessaverint et ingenia floruerint, scilicet ne inerti iustitio langueret virtutis opera, bellis quiescentibus.