Latin
1.70 to 1.72
Solinus, Capitula I-VIII 1.70-72
Not analysed yet
Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium opacitate umbrosus et radiis solis ferme invius nec aliam ob causam memorabilis. in Laconia spiraculum est Taenaron: est et Taenaron promunturium adversum Africae. in quo fanum Methymnaei Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est aerea ad effigiem casus et veri operis expressa: praeterea tempus signatum: olympiade enim undetricesima, qua in certamine Siculo idem Arion victor scribitur, id ipsum gestum probatur. est et oppidum Taenaron nobili vetustate: praeterea aliquot urbes, inter quas Leuctrae non obscurae iam pridem Lacedaemoniorum foedo exitu: Amyclae silentio suo quondam pessum datae: Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo tum etiam Othryadis inlustris viri titulis: Therapne unde primum cultus Dianae: Pitane quam Arcesilaus stoicus inde ortus prudentiae suae merito in lucem extulit: Anthia et Cardamyle. ubi quondam fuere Thyrae, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argivos memorabile fuit bellum. nam Taygeta mons et flumen Eurotas notiora sunt quam ut stilo egeant. Inachus Achaiae amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivae nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Aeseulapii sacellum, cui incubantes aegritudinum remedia capessunt de monitis somniorum. Pallanteum Arcadiae quod Palatio nostro per Euandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere. in qua montes Cyllene et Lycaeus, Maenalus etiam diis alumnis inclaruerunt: inter quos nec Erymanthus in obscuro est. inter flumina Erymanthus Erymantho monte demissus et Ladon ille Herculis pugna, hic Pane clara sunt. VII. Varro perhibet fontem in Arcadia esse cuius interimat haustus. in eadem parte de avibus hoc solum est non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furva sit, circa Cyllenen candidissima est. nec lapidem spreverimus quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore, qui accensus semel extingui nequitur.