Latin
1.76 to 1.77
Solinus, Capitula I-VIII 1.76-77
Not analysed yet
Varro opinatur duo in Boeotia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum si ovillum pecus debibat pullum fieri coloris quod induerit, alterius haustu quaecunque vellerum fusca sint in candidum verti. addit videri ibi puteum pestilentem, cuius liquor mors est haurientibus. perdices sane cum ubique liberae sint ut aves universae, in Boeotia non sunt nec cum volant sui iuris, sed in ipso aere quas transire non audeant metas habent: inde ultra notatos iam terminos numquam exeunt nec in Atticum solum transmeant. Hoc Boeotiis proprium: nam quae communia sunt omnibus, generatim persequemur. concinnantur a perdicibus nidi munitione sollerti: spineis enim fruticibus receptus suos vestiunt, ut animalia quae infestant arceantur asperis surculorum. ovis stragulum pulvis est, ad quae clanculo revertuntur, ne indicium loci conversatio frequens faciat. plerumque feminae transvehunt partus, ut mares fallant, qui eos saepissime adfligunt inpatientius adulantes. dimicatur circa conubium victosque credunt feminarum vice venerem sustinere: ipsas libido sic agitat, ut si ventus a masculis flaverit fiant praegnantes odore. tunc si quis hominum ubi incubant propinquabit, egressae matres venientibus sese sponte offerunt et simulata debilitate vel pedum vel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. hoc mendacio sollicitant obvios et eludunt, quoad provecti longius a nidis avocentur. nec in pullis studium segnius ad cavendum: cum visos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur ut lateant deprehensi. VIII. Thessalia eadem est et Haemonia, quam Homerus Argos Pelasgicon nominat: ubi genitus est Hellen, a quo rege Hellenes nominati. huius a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quae devicta sub Macedonum venit iugum. multa ibi oppida, multa flumina. de oppidis egregia sunt Phthia, Larisa Thessala et Thebae, de amnibus Peneus, qui praeter Ossam Olympumque decurrens collibus dextra laevaque molliter curvis nemorosis convallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens in Thermaeum sinum decidit.