# Capitula I-VIII 1.78-80

Solinus, Capitula I-VIII, 1.78 to 1.80. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-i-viii/1.78

Thessaliae sunt Pharsalici campi, in quibus civilium bellorum detonuerunt procellae. ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent qui Lapitharum originem persequentur, Ossam quos Centaurorum stabulis immorari iuvat. Pelium autem nuptiale convivium Thetidis atque Pelei in tantum notitiae obtulit, ut taceri de eo magis mirum sit. nam Olympum ab Homero non per audaciam celebratum docent, quae in eo visitantur. primum excellenti vertice tantus attollitur, ut summa eius caelum accolae vocent. ara est in cacumine Iovi dicata, cuius altaribus si qua de extis inferuntur, nec difflantur ventosis spiritibus nec pluviis diluuntur, sed volvente anno cuiusmodi relicta fuerint eiusmodi reperiuntur: et omnibus tempestatibus a corruptelis aurarum vindicatur quidquid ibi semel est deo consecratum. In regione Magnesia Mothona oppidum est, quod cum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculo iactu sagittae, quam iecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco vulneris, nomine quem petebat. populum istum callere arte sagittaria credere possumus vel de Philocteta, quoniam Meliboea in hoc pede conputatur. sed ne transeamus praesidium poetarum. fons Libethrius et ipse Magnesiae est. Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

---

Solinus, Capitula I-VIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus1a.html.
