# Capitula IX-XXII 1.1-3

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.1 to 1.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.1

IX. Qui Edonii olim populi quaeque Mygdonia erat terra aut Pierium solum vel Emathium, nunc omne uniformi vocabulo Macedonica res est, et partitiones quae specialiter antea seiugabantur, Macedonum nomini contributae factae sunt corpus unum. Igitur Macedoniam praecingit Thracius limes: meridiana Thessaliae Epirotae tenent: a vesperali plaga Dardani sunt et Illyrii: qua septemtrione tunditur Paeonia ac Pelagonia protegitur a Triballis: montanis excessibus aquilonio frigori obiecta. inter ipsam et Thraciam Strymon amnis facit terminum, qui ab Haemi iugis inrigat. verum ut sileam aut Rhodopen Mygdonum montem aut Athon classibus Persicis navigatum continentique abscissum mille quingentorum passuum longitudine, simul de auri venis et argenti, quae optimae in agris Macedonum et plurimae eruuntur, Orestidem dicam. populi sunt qui ut Orestae dicerentur inde coeptum. a Mycenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia parvulum de Hermiona, quam in omnis casus sociam adsciverat, hic mandaverat occulendum. adolevit puer in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quidquid est quod procedit in Macedonicum sinum et Hadriaticum salum, terram cui imperitaverat Orestidem dixit. admonet Phlegra, ubi antequam oppidum fieret rumor est militia mundi dimicatum cum gigantibus, ut penitus persequamur quantis probationibus imperii indicia divinae expeditionis in hoc saeculo perseveraverint. illic si quando (ut accidit) nimbis torrentes excitantur et aucta aquarum pondera ruptis obicibus valentius se in campos ruunt, eluvione ossa etiam nunc ferunt detegi ad instar quae sunt e corporibus humanis sed modo grandiora, quae ob enormem magnitudinem monstrosi exercitus iactant extitisse, idque adiuvatur argumento saxorum inmanium quibus oppugnandum impetitum caelum crediderunt. Pergam ad residua quae in Thessaliam et Athamaniam contendunt. sunt enim arrectiora quam usquam proceritas montana attolli valet nec est in terris omnibus quod merito ad istas eminentias comparetur, quippe quas solas diluvialis inruptio cum universa obduceret umido situ inaccessas reliquit. durant vestigia non languidae fidei quibus apparet hos locos superstites undosae tempestati fuisse: nam in latebrosis rupium cavaminibus quae fluctuum confligiis tunc adesa sunt, reduviae conchyliorum resederunt et alia multa quae adfatim mari incito expuuntur: ita ut, sint licet facie mediterranea, appareant tamen specie litorali.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
