Latin
1.13 to 1.15
Solinus, Capitula IX-XXII 1.13-15
Not analysed yet
Alter isthmos in Thracia est similibus angustiis et pari latitudine arti maris. huius litora urbes utrimque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanes sinum Cardia: quae quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. ille autem magnus Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. hic quoque urbes duae: Abydos Asiae est, Sestos Europae. Deinde contraria inter se promunturia: Mastusia Chersonesi, ubi finitur Europae sinus tertius, Sigeum Asiae, in quo tumulus est Cynossema dictus Hecubae sepulcrum et turris Protesilai delubro data. finibus Thraciae a septemtrione Hister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Aegaeum mare. XI. Inter Tenedum et Chium, qua Aegaeus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est (hoc enim verius quam insula meruit cognominari): id quoniam visentibus procul caprae simile creditur, quam Graeci aega nuncupant, Aegaeus sinus dictus. a Phalario Corcyrae promunturio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulixis navem crediderunt. Cytherae, quae a Malea abest quinque milibus passuum, Porphyris antea nomen fuit. Pronius est Cretam dicere quam absolvere, in quo mari iaceat. ita enim circumflui illius nomina Graeci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, paene oblimaverint universa. quanta potest tamen in designando operam locabimus, ne quid haereat sub ancipiti. inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Graecia illinc Cyrenis obiacentibus. a septentrione Aegaeis et suis aestibus verberatur, id est Creticis: ab austro Libycis undis perfunditur et Aegyptiis, non stipata C urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis, quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidis filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetum, nonnulli etiam a temperie caeli Macaronneson appellatam prodiderunt. prima potuit remis et sagittis, prima litteris iura fixit. Pyrrhicho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare, ex qua disciplina bellicae rei usus datus. studium. musicum inde coeptum, cum Idaei dactyli modulos crepitu ac tinnitu aeris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. albet iugis montium Dictynnaei et Cadisti, qui ita excandescunt ut eminus navigantes magis putent nubila. praeter ceteros Ida est qui ante solis ortum solem videt. Varro in opere quod de litoralibus est etiam suis temporibus adfirmat sepulcrum Iovis ibi visitatum.