Latin
1.27 to 1.31
Solinus, Capitula IX-XXII 1.27-31
Not analysed yet
XIII. Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. sexaginta amnes in se recipit ferme omnes navigabiles. septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma; nam Borionstoma ac deinde Spilonstoma languidiora sunt ceteris, septimum vero pigrum ac palustri specie non habet quod amni comparetur. priora quattuor ita magna sunt ut per longitudinem quadraginta milium passuum non misceantur aequori dulcemque haustum incorrupto detineant sapore. Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut cum hominem invasit, conventum dentium non prius laxet quam concrepuisse persenserit fracta ossa. testiculi eius adpetuntur in usum medellarum: idcirco cum urgeri se intellegit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat. Mittit Pontus et gemmas quas a patria Ponticas dicimus genere diverso: aliae aureas, aliae sanguineas habent stellas, et hae quidem inter sacras habentur: nam quae ostentationi potius quam usui deliguntur, non guttis aspersae sunt, sed longis colorum ductibus liniuntur. XIV. Hypanis oritur inter Auchetas Scythicorum amnium princeps, purus et haustu saluberrimus, usque dum Callipidum terminis inferatur, ubi fons Exampaeus infamis est amara scaturrigine: qui Exampaeus liquido admixtus fluori amnem vitio suo vertit, adeo ut dissimilis sibi in maria condatur. ita inter gentium opiniones fama de Hypane discordat: qui in principiis cum norunt, praedicant, qui in fine experti sunt, non iniuria execrantur. XV. Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis et quibus ossa nulla sunt nec aliud quam cartilagines tenerrimae. verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus in lupos transfigurantur: deinde exacto spatio, quod huic sorti adtributum est, in pristinam faciem revertuntur. populis istis deus Mars est: pro simulacris enses coluntur: homines victimas habent. ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. de hostium cutibus et sibi indumenta faciunt et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi conlimitantur, caerulo picti, fucatis in caerulum crinibus, nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tinguitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi.