# Capitula IX-XXII 1.32-33

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.32 to 1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.32

Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera: quem morem impiae gentis adiacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimae nationes profugae reliquerunt. ea causa est, ut usque ad mare quod Tabin vocant per longitudinem eius orae quae aestivo orienti obiacet, sine homine terra sit et inmensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahae in parte Asiaticae Scythiae crudelitate ab inmanissimis nihil discrepant. at Albani in ora agentes, qui posteros se Iasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quicquid obiectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. legimus petenti Indiam Alexandro a rege Albaniae duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri praeda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander extingui imperavit. alter vero monitu eorum qui donum prosecuti fuerant leonem missum necavit: mox viso elephanto notabiliter exultans, belvam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terrae adflixit. hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. haec sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. dominos aequaliter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. in Epiro denique domini percussorem in coetu agnitum latratu canis prodidit. Iasone Lycio, interfecto canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammae se iniecit accenso rogo domini et pariter igni absumptus est. Garamantum regem CC canes ab exilio reduxerunt proeliati adversus resistentes. Colophonii et Castabalenses canibus in bella ductis primas acies instruebant. Ap. Iunio P. Sicinio cos. damnatum dominum canis, cum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosecutus est: cumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo deiectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus. canes soli nomina sua recognoscunt, itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides coeant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus iudicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo numquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
