Latin
1.34 to 1.36
Solinus, Capitula IX-XXII 1.34-36
Not analysed yet
Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est parentum funera prosequi cantibus et proximorum corrogatis coetibus corpora ipsa dentibus lancinare ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis caedunt advenas. Nomades pabula secuntur. Georgi in Europa siti agros exercent. Asiatae perinde in Europa siti neque mirantur aliena neque sua diligunt. Satarchae usu auri argentique damnato, in aeternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt. pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur: amant proelia: interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt: numero caedium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est: haustu mutui sanguinis foedus sanciunt non suo tantum more sed Medorum quoque usurpata disciplina. bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyatten Lydum et Astyagen Mediae regem, hoc pacto firmata sunt iura pacis. Colchorum urbem Dioscuriadem Amphitus et Cercius aurigae Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thali his nationibus quas ab oriente contingunt Caspii maris fauces: quae fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt aestibus. Heniochorum montes Araxen, Moschorum Phasidem fundunt. sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi uniocula gens est. ultra hos et Riphaeum iugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. damnata pars mundi et a rerum natura in nubem aeternae caliginis mersa ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. sola terrarum non novit vices temporum nec de caelo aliud accipit quam hiemem sempiternam.