# Capitula IX-XXII 1.4-6

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.4 to 1.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.4

Nunc de incolis reddam. Emathius qui primus in Emathia occepit principatum, seu quia indago originis eius aevo disperiit seu quia ita res est, genuinus terrae habetur. post hunc in Macedonis exortum Emathiae nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus cum domus suae familia morti publicae superfuerat, vertit vocamen Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiae multitudinis, qui iuxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat urbem condidit quam dixit Aegas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud Macedonas priscos dabatur locus. Succedit Carano Perdicca, secunda et vicesima olympiade, primus in Macedonia rex nominatus. cui Alexander Amyntae filius dives habitus, nec inmerito: ita enim affluenter successus eius proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Iovi Elidem statuas aureas dono miserit. voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicae, navalium etiam commentor proeliorum. hic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cuius suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crinem tonsus est et maerorem quem animo conceperat vultu publicavit. idem Pythias et Olympiacas palmas quadrigis adeptus, Graeco potius animo quam regali gloriam illam prae se tulit. Post Archelaum Macedonica res dissensione iactata in Amyntae regno stetit, cui tres liberi: sed Alexander patri succedit. quo exempto, Perdiccae primo data copia amplissimae potestatis indupiscundae. qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cuius debilitatis omen praecesserat: nam cum nuptias ageret, acciti tibicines carmen cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. hic Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias Alexandri mater nobiliorem ei patrem adquirere adfectaverit, cum se coitu draconis consatam adfirmaret. ita tamen et ipse egit ut deo genitus crederetur. peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus, subegit Asiam Armeniam Hiberiam Albaniam Cappadociam Syriam Aegyptum: Taurum Caucasumque transgressus est: Bactros domuit: Medis et Persis imperavit: cepit Indiam, emensus omnia quae Liber et Hercules accesserant. forma supra hominem augustiore, cervice celsa, laetis oculis et inlustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine maiestate quadam decoris. victor omnium vino et ira victus: sicut morbo vinulentiae apud Babylonem humiliore quam vixerat fortuna exemptus est. post quem qui fuerunt magis ad segetem Romanae gloriae quam ad hereditatem tanti nominis ortos invenimus.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
