# Capitula IX-XXII 1.44-45

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.44 to 1.45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.44

XIX. Insula Apollonitarum octoginta milibus passuum abest a Bosporo Thracio citra Histrum sita, ex qua M. Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. ante Borysthenem Achillis insula est cum aede sacra, quam aedem nulla ingreditur ales: et quae forte advolaverit, raptim fugam properat. Oceanum septemtrionalem ex ea parte, qua a Propanisso amne Scythia adluitur, Hecataeus Amalcium appellat, quod gentis illius lingua significat congelatum. Philemon a Cimbris ad promunturium Rubeas Morimarusam dicit vocari, hoc est mortuum mare: ultra Rubeas quicquid est Cronium nominat. Mare autem Caspium ex altero Ponti latere ultra Massagetas et Apalaeos Scythas esse in Asiatica plaga dulce Alexandro Magno probatum est, mox Pompeio Magno, qui bello Mithridatico, sicut commilito eius Varro tradit, ipsis haustibus periclitari fidem voluit. id evenire produnt e numero fluminum, quorum tanta copia ibi confluit ut naturam maris vertant. non omiserim quod per idem tempus eidem Magno licuit ex India diebus octo ad Bactros usque Dalierum flumen, quo influit Oxum amnem, pervenire, deinde mare Caspium, inde per Caspium ad Cyri amnis penetrare fluentum, qui Armeniae et Hiberiae fines interluit. itaque a Cyro diebus non amplius quinque itinere terreno subvectis navibus ad alveum Phasidis pertendit: per cuius excursus in Pontum usque Indos advehi liquido probatum est. auctor est Xenophon Lampsacenus a litore Scytharum in insulam Abalciam triduo navigari: eius magnitudinem inmensam et paene similem continenti: nec longe Oaeones separari, quas qui habitent vivant ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus: perinde alias propter constitutas aeque insulas, quarum Hippopodes indigenae humana usque ad vestigium forma in equinos pedes desinunt: esse et Phanesiorum, quorum aures adeo in effusam magnitudinem dilatentur, ut reliqua viscerum illis contegant nec amiculum aliud sit quam ut membra membranis aurium vestiant.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
