# Capitula IX-XXII 1.46

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.46

Antequam digrediamur a Scythia, religio est praeterire quaenam peculiares sint ferae Scythiae. cervi plurimi in hac terra: igitur cervos persequemur. mares generis huiusce cum statum tempus venerem incitavit, saeviunt rabie libidinis. feminae licet prius conserantur, non concipiunt ante Arcturi sidus. nec qualibet partus suos educant. teneros studio occulunt et absconditos inter profunda fruticum vel herbarum pedum verbere castigant ad latendum. cum maturuit ad fugam robur, exercitio docent cursus et adsuescunt salire per abrupta. acceptis canum latratibus, secundo vento vias dirigunt, ut odor cum ipsis recedat. mirantur sibilum, fistularum: rectis auribus acutissime audiunt, submissis nihil. stupent omnia: propterea facilius obvios se praebent sagittantibus. si maria tranent, non aspectu petunt litora, sed olfactu: infirmos ponunt in ultimo et lassorum capita clunibus per vices sustinent. e cornibus quod dextrum fuerit efficacius est ad medellam. si fugare angues gestias, utrum velis ures, quae ustrina praeterea nidore vitium aperit ac detegit, si cui inest morbus comitialis. pro aetate ramos augent. id incrementum in sexennes perseverat: deinceps numerosiora non possunt fieri cornua, possunt crassiora: quae quidem castratis numquam crescunt nec tamen decidunt. dentes monstrant senectutem, cum aut pauci inveniuntur aut nulli. serpentem hauriunt et spiritu narium extrahunt de latebris cavernarum. dictamnum ipsi prodiderunt, dum eo pasti excutiunt accepta tela. herbam quoque quam cinarem vocant contra noxia edunt gramina. adversus venena mirificum est innulei coagulum occisi in matris suae, utero. patuit numquam eos febrescere, quam ob causam confecta ex medullis eorum unguina sedant calores hominum languentium. legimus plurimos matutinis diebus cervinam carnem degustare solitos sine febribus longaevos fuisse: quod demum proderit si uno vulnere fuerint interempti. ad dinoscendam vivacitatem Alexander Magnus torques plurimis cervis innexuit, qui post annum centesimum capti necdum senii indicium praeferebant.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
