# Capitula IX-XXII 1.55-57

Solinus, Capitula IX-XXII, 1.55 to 1.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-ix-xxii/1.55

Multae et aliae circa Brittaniam insulae, e quibus Thyle ultima, in qua aestivo solstitio sole de cancri sidere faciente transitum nox nulla: brumali solstitio perinde nullus dies. ultra Thylen accipimus pigrum et concretum mare. Circuitus Brittaniae quadragies octies septuaginta quinque milia sunt. in quo spatio magna et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus praesul est Minervae numen, in cuius aede perpetui ignes numquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit vertit in globos saxeos. praeterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam quibus Brittaniae solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigrogemmeus: si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur: si potestatem, attritu calefactus adplicita detinet atque sucinum. regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras iam inde a pueris variae animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notae crescunt: nec quicquam mage patientiae loco nationes ferae ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant. Prepared and proof-read by John White from T.H. Mommsen's edition, Bernolini, 1864.

---

Solinus, Capitula IX-XXII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2a.html.
