Latin
1.7 to 1.9
Solinus, Capitula IX-XXII 1.7-9
Not analysed yet
Macedonia lapidem gignit quem paeanitem vocant. hunc eundem et concipere et parere et parturientibus opitulari fama prodiga est. circa Tiresiae sepulcrum plurimus invenitur. X. Nunc in Thraciam locus pergere et ad validissimas Europae gentes vela obvertere. quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent Thracibus barbaris inesse contemptum vitae ex quadam naturali sapientiae disciplina. concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant obeuntium animas reverti, alii non extingui, sed beatas magis fieri. apud plurimos luctuosa sunt puerperia, denique recens natum fletu parens, excipit: contraversum laeta sunt funera adeo ut exemptos gaudiis prosequantur. uxorum numero se viri iactant et honoris loco iudicant multiplex matrimonium. quae feminae tenaces sunt pudicitiae, insiliunt defunctorum rogos coniugum et, quod maximum insigne ducunt castitatis, praecipites in flammas eunt. nupturae non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quae prae aliis specie valent subhastari volunt et licentia taxationis admissa non moribus nubunt, sed praemiis: quas formae premit dedecus, dotibus emunt quibus coniungantur. uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum quas habent semine ignibus superiacto, cuius nidore perculsi pro laetitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis. De ritu ista sunt, de locis et populis quae secuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denseletae, Bessorum quoque multa nomina ad usque Mestum amnem, qui radices Pangaei circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas Dolongos Thynos Corpilos aliosque barbaros: tangit et Ciconas. deinde Haemus sex milibus passuum arduus, cuius aversa Moesiagetae Sarmatae Scythae et plurimae insidunt nationes. Ponticum litus, Sithonia gens obtinet, quae nato ibi Orpheo vale inter principes iudicatur: quem sive sacrorum sive cantuum secreta in Sperchivo promunturio agitasse tradunt. deinde stagnum Bistonium. nec longe regio Maronia, in qua Tirida oppidum fuit equorum Diomedis stabulum: sed cessit aevo solumque turris vestigium adhuc durat.