# Capitula VII-XXIV 1.1-2

Solinus, Capitula VII-XXIV, 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/1.1

Tertius Europæ sinus incipit a Cerauniis montibus, desinit in Hellespontum. In eo apud Molossos, ubi Dodonæi Jovis templum, Tomarus mons est, circa radices nobilis centum fontibus, ut Theopompo placet. In Epiro fons est sacer, frigidus ultra omnes aquas, et spectatæ diversitatis: nam si ardentem in eum mergas facem, exstinguit; si procul ac sine igne admoveas, suopte ingenio inflamat. Dodone Tomaro celsa est. Delphi Cephiso flumine, Castalio fonte, Parnassi jugis celebres. Acarnania Aracyntho eminet. Hanc ab Ætolia Pindus dividit, qui Acheloum parit, cum primis Græciæ amnibus præditum veteri claritate. Nec injuria, quum inter calculos, quibus ripæ ejus micant, inveniatur galactites, qui scrupulus ipse ater si teratur, reddit succum album ad lactis saporem. Feminis nutrientibus illigatus fecundat ubera, subnexus parvulis largiusculos haustus facit salivarum. Intra os receptus liquescit; quum solvitur tamen, memoriæ bonum perimit. Quem post Nilum Achelous dat, nec alter alius. Propter oppidum Patras Scioessa locus novem collium opacitate umbrosus, et radiis solis ferme invisus, nec aliam ob causam memorabilis. In Laconica spiraculum est Tænaron. Est et Tænaron promontorium adversum Africæ, in quo fanum est Methymnæi Arionis, quem delphine eo advectum imago testis est, ad effigiem casus et veri operis expressa ære: præterea tempus signatum: olympiade enim undetrigesima, qua in certamine Siculo idem Arion victor scribitur, id ipsum gestum probatur. Est et oppidum Tænaron nobili vetustate: præterea aliquot urbes, inter quas Leuctræ, non obscuræ jam pridem Lacedæmoniorum fdo exitu. Amiclæ silentio suo quondam pessundatæ. Sparta insignis cum Pollucis et Castoris templo, tum etiam Othryadis illustris viri titulis. Therapnæ, unde primum cultus Dianæ. Pitane, quam Archesilas stoicus inde ortus prudentiæ suæ merito in lucem extulit. Anthia et Cardamyle, ubi quondam fuere Thyræ, nunc locus dicitur, in quo anno septimo decimo regni Romuli inter Laconas et Argivos memorabile bellum fuit. Jam Taygeta mons, et flumen Eurotas notiora sunt, quam ut stilo egeant.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
