# Capitula VII-XXIV 1.3-7

Solinus, Capitula VII-XXIV, 1.3 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/1.3

Inachus Achaiæ amnis Argolicum secat tractum, quem rex Inachus a se nominavit, qui exordium Argivæ nobilitati primus dedit. Epidauro decus est Æsculapii sacellum, cui incubantes ægritudinem remedia capessunt de monitis somniorum. Pallanteum Arcadiæ, quod Palatio nostro per Evandrum Arcada appellationem dederit, sat est admonere: in qua montes Cyllene et Lycæus Mænalus etiam diis alumnis inclaruerunt; inter quos nec Erymanthus in obscuro est. Inter flumina, Erymanthus Erymantho monte demissus, et Ladon, ille Herculis pugna, hic Pane clara sunt. Varro perhibet fontem in Arcadia esse, cujus interimat haustus. In eadem parte de avibus hoc solum non indignum relatu, quod cum aliis locis merula furva sit, circa Cyllenem candidissima est. Nec lapidem spreverimus, quem Arcadia mittit: asbesto nomen est, ferri colore; qui, accensus semel, exstingui nequitur. In Megarensium sinum Isthmos exit, ludis quinquennalibus et delubro Neptuni inclytus: quos ludos eapropter institutos ferunt, quod sinibus quinque Peloponnesi oræ alluuntur: a septentrione, Ionio; ab occidente,Siculo; a brumali oriente, Ægæo; a solstitiali oriente, Myrtoo; a meridie, Cretico. Hoc spectaculum per Cypselum tyrannum intermissum, Corinthii, olympiade quadragesima nona solemnitati pristinæ reddiderunt. Ceterum Peloponneson Pelopi regnatam, nomen indicio est. Ea ut platani folium recessibus et prominentibus figurata, divortium facit inter Ionium et Ægæum mare, quatuor non amplius millibus dispescens utrumque litus, excursu tenui, quem Isthmon dicunt, ob angustias. Hinc Hellas incipit, quam proprie veram habent Græciam. Quæ nunc Attice, Acte prius dicta. Ibi Athenæ, cui urbi saxa Scironia propinqua sunt, porrecta sex millibus passuum, ob honorem ultoris Thesei, et memoriam nobilis pnæ, sic nominata. Ex istis rupibus Ino se cum Palæmone filio in profunda præcipitem jaculata auxit maris numina. Nec Atticos montes in partem tacebimus. Est Icarius, est Brilessus, est Lycabethus et Ægialus; sed Hymetto meritissime ac jure attribuitur principatus, quod apprime florulentus, eximio mellis sapore et externos omnes et suos vincit. Callirhoen stupent fontem, nec ideo Cruneson fontem alterum nullæ rei numerant. Atheniensibus judicii locus Arios pagos. Marathon campus factus memorabilis opinione prlii cruentissimi. Multæ quidem insulæ objacent Atticæ continenti, sed suburbanæ ferme sunt, Salamis, Sunium, Ceos, Coos, quæ, ut Varro testis est, subtilioris vestis amicula arte lanificæ scientiæ prima in ornatum feminarum dedit.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
