# Capitula VII-XXIV 1.8-11

Solinus, Capitula VII-XXIV, 1.8 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/1.8

Botia Thebis enitet. Thebas condidit Amphion, non quod lyra saxa duxerit, neque enim par est ita gestum videri, sed quod affatus suavitate homines rupium incolas, et incultis moribus rudes, ad obsequii civilis pellexerit disciplinam. Urbs ista numinibus apud se ortis gloriatur, ut perhibent qui sacris carminibus Herculem et Liberum celebrant. Apud Thebas Helicon lucus est, Cithæron saltus, amnis Ismenus; fontes Arethusa, dipodia, Psamate, Dirce; sed ante alios Aganippe et Hipocrene, quos Cadmus, litterarum primus repertor, quoniam equestri exploratione deprehendisset, dum rimatur, quænam insideret loca; incensa est licentia ptarum, ut utrumque pariter disseminaretur, et quod aperta foret alitis equi ungula, et quod poti inspirationem facerent litterariam. Euba insula laterum objectu efficit Aulidis portum, seculis traditum Graiæ conjurationis memoria. Boti idem sunt, qui Leleges fuerunt, per quos defluens Cephisos amnis in maria conditur. In hac continentia Opuntius sinus, Larissa oppidum, Delphi, Rhamne quoque, in qua Amphiarai fanum, et Phidiacæ signum Dianæ. Varro opinatur duo in Botia esse flumina, natura licet separi, miraculo tamen non discrepante: quorum alterum, si ovillum pecus debibat, pullum fieri coloris quod induerit; alterius haustu, quæcumque vellerum fusca sunt, in candidum verti. Addit videri ibi puteum pestilentem, cujus liquor mors est haurientibus. Perdices sane, quum ubique liberæ sint, ut aves universæ, in Botia non sunt, nec quum volant sui juris, sed in ipso ære, quas transire non audeant, metas habent; inde ultra notatos jam terminos nunquam exeunt, nec in Atticum solum transmeant. Hoc Botiis proprium: nam quæ communia sunt omnibus, generatim persequemur. Concionantur a perdicibus nidi munitione solerti: spineis enim fruticibus ac surculis receptus suos vestiunt, ut animalia, quæ infestant, arceantur asperis surculorum. Ovis stragulum pulvis est, ad quæ clanculo revertuntur, ne indicium loci conversatio frequens faciat. Plerumque feminæ transvehunt partus, ut mares fallant, qui eos affligunt impatientius sæpissime adulantes. Dimicatur circa connubium, victosque credunt feminarum vice venerem sustinere: ipsas libido sic agitat, ut si ventus a masculis flaverit, fiant prægnantes odore. Tunc si quis hominum, ubi incubant, propinquabit, egressæ matres venientibus sese sponte offerunt, et simulata debilitate vel pedum, vel alarum, quasi statim capi possint, gressus fingunt tardiores. Hoc mendacio sollicitant obvios, et eludunt, quoad profecti longius a nidis avocentur. Nec in pullis studium segnius ad cavendum: quum enim visos se persentiscunt, resupinati glebulas pedibus attollunt, quarum obtentu tam callide proteguntur, ut lateant etiam deprehensi.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
