Latin
10.1 to 10.2
Solinus, Capitula VII-XXIV 10.1-2
Not analysed yet
Nunc in Thraciam locus pergere, et ad validissimas Europæ gentes vela vertere: quas qui sedulo experiri velint, non difficulter deprehendent, Thracibus barbaris inesse contemptum vitæ ex quadam naturalis sapientiæ disciplina. Concordant omnes ad interitum voluntarium, dum nonnulli eorum putant, obeuntium animas reverti; alii non exstingui, sed beatas magis fieri. Apud plurimos luctuosa sunt puerperia; denique recens natum fletu parens excipit; contraversum læta sunt funera, adeo ut exemptos gaudi prosequantur. Uxorum numero se viri jactitant, et honoris loco judicatur multiplex matrimonium. Quæ feminæ tenaces sunt pudicitiæ, insiliunt defunctorum rogos conjugum, et, quod maximum insigne ducunt castitatis, præcipites in flammas eunt. Nupturæ non parentum arbitrio transeunt ad maritos, sed quæ præ aliis specie valent, subhastari volunt, et licentia taxationis admissa, non moribus nubunt, sed præmiis; quas formæ premit dedecus, dotibus emunt quibus conjungantur. Uterque sexus epulantes focos ambiunt, herbarum, quas habent, semine ignibus superjacto; cujus nidore perculsi, pro lætitia habent imitari ebrietatem sensibus sauciatis. De ritu ista sunt; de locis et populis, quæ sequuntur. Strymonem accolunt dextro latere Denselatæ; Bessorum quoque multa nomina ad usque Nestum amnem, qui radices Pangæi circumfluit. Hebrum Odrysarum solum fundit, qui fluvius excurrit inter Priantas, Doloncos, Thynos, Corpilos, aliosque barbaros tangit, et Ciconas. Deinde Hæmus sex millibus passuum arduus, cujus aversa Msi, Getæ, Sarmatæ, Scythæ, et plurimæ insidunt nationes. Ponticum litus Sithonia gens obtinet, quæ nato ibi Orpheo vate inter principes judicatur: quem sive sacrorum, sive cantuum, secreta in Sperchivo promontorio agitasse tradunt. Deinde stagnum Bistonium. Nec longe regio Maronea, in qua Tirida oppidum fuit, equorum Diomedis stabulum; sed cessit ævo, solumque turris vestigium adhuc durat. Inde non procul urbs Abdera, quam Diomedis soror et condidit, et a se sic vocavit. Mox Democriti domus physici; ac, si verum rimere, ideo nobilior. Hanc Abderam, olympiade prima et tricesima senio collapsam, Clazomenii ex Asia ad majorem faciem restitutam, oblitteratis quæ præcesserant, nomini suo vindicaverunt. Locum Doriscon illustrem reddidit Xerxis adventus, quod ibi recoluit militis sui numerum. Polydori tumulum ostendit Aenus in parte, quam aratores Scythæ celebrant.