# Capitula VII-XXIV 10.6

Solinus, Capitula VII-XXIV, 10.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/10.6

Alter Isthmos in Thracia est similibus angustiis, et pari latitudine arcti maris, cujus litora urbes utrinque secus ostentant. Propontidis oram insignit Pactye, Melanem sinum Cardia: quod in cordis faciem sita sit, dicta Cardia est. Omnis Hellespontus stringitur in stadia septem, quibus ab Europa Asiaticam plagam vindicat. Hic quoque urbes duæ, Abydos Asiæ est, Sestos Europæ. Deinde contraria inter se promontoria: Mastusia Cherronesi, ubi finitur Europee sinus tertius, Sigeum Asiæ, in quo tumulus est Cynossema dictus, Hecubæ sepulcrum, et turris Protesilai delubro data. Finibus Thraciæ a septentrione Ister obtenditur, ab oriente Pontus ac Propontis, a meridie Ægæum mare.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
