Latin
11.1 to 11.2
Solinus, Capitula VII-XXIV 11.1-2
Not analysed yet
Inter Tenedum et Chium, qua Ægæus sinus panditur, ab dextera Antandrum navigantibus saxum est: hoc enim verius quam insula meruit cognominari. ld quoniam visentibus procul capræ simile creditur, quam Græce aäga nuncupant, Ægæus sinus dictus est. A Phalario Corcyræ promontorio ad navis effigiem scopulus eminet, in quem transfiguratam Ulyxis navem crediderunt. Cytheræ, quæ a Malea abest quinque millibus passuum, Porphyris antea nomen fuit. Pronius est Cretam dicere, quam absolvere in quo mari jaceat. Ita enim circumflui illius nomina Græci permiscuerunt, ut dum aliis alia inferunt, pæne oblimaverint universa. Quantam potest tamen in designando operam locabimus, ne quid hæreat sub ancipiti. Inter ortum porrigitur et occasum tractu longissimo, hinc Græcia, inde Cyrenis objacentibus: a septentrione Ægæis et suis, id est Creticis æstibus verberatur: ab austro Libycis undis perfunditur et Ægyptiis, non stipata centum urbibus, sicut perhibent qui prodige lingua largiti sunt, sed magnis et ambitiosis oppidis: quorum principatus est penes Gortynam, Cydoneam, Gnoson, Therapnas, Cylisson. Dosiades eam a Crete nympha Hesperidos filia, Anaximander a Crete rege Curetum, Crates Aeriam prius dictam, mox Curetin, nonnulli etiam a temperie cli Makrvn n°son appellatam prodiderunt. Prima mari potuit remis et sagittis. Prima litteris jura junxit. Pyrrho repertore equestres turmas prima docuit lascivas vertigines implicare: ex qua disciplina bellicæ rei ratio convaluit. Studium musicum inde cptum, quum Idæi Dactyli modulos crepitu ac tinnitu æris deprehensos in versificum ordinem transtulissent. Albet jugis montium Dictynnæi et Cadisti, qui ita excandescunt, ut eminus navigantes magis putent nubila. Præter ceteros Ida est, qui ante solis ortum solem videt. Varro, in opere quod de litoralibus est, etiam suis temporibus affirmat sepulcrum Jovis ibi visitatum. Cretes Dianam religiosissime venerantur, Britomarten gentiliter nominantes, quod sermone nostro sonat virginem dulcem. Ædem numinis præterquam nudus vestigia nullus licito ingreditur. Ea ædes ostentat manus Dædali. Gortynam amnis Lethæus præterfluit, quo Europam tauri dorso Gortyni ferunt vectitatam. Idem Gortyni et Atymnum colunt, Europæ fratrem: ita enim memorant. Videtur hic, et occurrit, sed die jam vesperato augustiori se facie visendum offerens. Gnosii Minervam civem deam numerant, primumque apud se fruges satas audacter cum Atticis contendunt. Ager Creticus silvestrium caprarum copiosus est, cervo eget. Lupos, vulpes, aliaque quadrupedum noxia nusquam educat. Serpens nulla, larga vitis, mira soli indulgentia, arborarii proventus abundantes: nam in hujus tantum insula: parte repullulant cæsæ cupressi.