# Capitula VII-XXIV 11.3-6

Solinus, Capitula VII-XXIV, 11.3 to 11.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/11.3

Herba �limow dicitur; ea admorsa diurnam fament prohibet; proinde et hæc Cretica est. Sphalangion, aranei genus est; si nisum quæras, nulla vis est; si potestatem, ictum hominem veneno interficit. Lapis quoque Idæus dactylus dicitur insulæ isti familiaris, coloris ferrei, humano pollici similis. Avem noctuam Creta non habet; et si invehatur, emoritur. Carystos aquas calentes habet, Hellopias vocant; et Carystias aves, quæ flammas impune involant; carbasa etiam, quæ inter ignes valent. Calchis eadem habita est apud priscos, ut Callidemus auctor est, ære ibi primum reperto. Titanas in ea antiquissime regnasse ostendunt ritus religionum. Briareo enim rem divinam Carystii faciunt, sicut Ægæoni Calchidenses: nam omnis ferme Euba Titanum fuit regnum. Cycladas autumant inde dictas, quod licet spatiis longioribus a Delo projectæ, in orbem tamen circa Delum sitæ sunt (et orbem kæklon Graii loquuntur). Ios Homeri tumulo ceteras antecedit. Meminisse hoc loco par est, post primum diluvium Ogygi temporibus notatum, quun novem et amplius mensibus diem continua nox inumbrasset, Delon ante omnes terras radiis solis illuminatam, sortitamque ex eo nomen, quod prima reddita foret visibus. Inter Ogygum sane et Deucalionem medium ævum sexcentis annis datur. Eadem est Ortygia, quæ clarissima in Cycladum numero multifarie traditur; nunc Asteria a cultura Apollinis; nunc a venatibus Lagia, vel Cynetho; Pyrpile etiam, quoniam et ignitabula ibi et ignis inventa sunt. In hac primum visæ coturnices aves, quas ortygas Græci vocant. Has easdem in Latonæ tutela æstimant constitutas. Nec semper apparent. Adveniendi habent tempora, æstate depulsa, Quum maria tranant, impetus differunt, et metu spatii longioris, vires suas nutriunt tarditate. Ubi terram persentiscunt, cunt catervatim, deinde globatæ vehementius properant; quæ festinatio plerumque exitium portat navigantibus: accidit enim in noctibus, ut vela incidant, et præponderatis sinibus alveos vertant. Austro nunquam exeunt: nam metuunt vim flatus tumidioris. Plurimum se aquilonibus credunt, ut corpora pinguiuscula atque eo tarda, facilius provehat siccior et vehementior spiritus. Ortygometra dicitur, quæ gregem ductitat; eam terræ proximantem accipiter speculatus rapit, ac propterea opera est universis ut sollicitent ducem generis externi, per quem frustrentur prima discrimina. Cibos gratissimos habent semina venenorum: quam ob causam eam damnavere prudentium mensæ. Solum hoc animal præter hominem morbum patitur comitialem.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
