Latin
13.1 to 13.2
Solinus, Capitula VII-XXIV 13.1-2
Not analysed yet
Quartus Europæ sinus Hellesponto incipit, Mæotidis ostio terminatur. Atque omnis hæc latitudo, quæ Europam Asiamque dividit, in septem stadiorum angustias stringitur. Hic est Hellespontus: hac Xerxes ponte navibus facto permeavit. Tenuis deinde Euripus porrigitur ad Asiæ urbem Priapum, qua Magnus Alexander potiundi orbis amore transcendit, et potitus est. Inde diffusus æquore patentissimo rursus stringitur in Propontidem: mox in quingentos passus coarctatur, fitque Bosporus Thracius, qua Darius copias transportavit. Hæc profunda delphinas plurimos habent, in quibus causæ miraculi multiformes. Ante omnia nihil velocius habent maria, sic ut plerumque salientes transvolent vela navium. Quoquo eant, conjuges evagantur. Catulos edunt. Decimus mensis maturum facit partum: Lucinam æstivus dies solvit. Uberibus ftus alunt. Teneros in faucibus receptant. Invalidos aliquantisper prosequuntur. In tricesimum annum vivunt, quod exploratum est in experimentum caudis amputatis. Ora non quo ceteræ belluæ loco habent, sed ferme in ventribus. Contra naturam aquatilium soli linguas movent. Aculeatæ sunt pinnæ dorsuales: quum ira subjacet, inhorrescunt; quum animi conquieverunt, quibusdam receptaculis operiuntur. Spirare eos in aquis negant, et vitales auras, non nisi in ære supero, reciperare. Pro voce gemitus est similis humano. Certum habent vocabulum, quo accepto vocantes sequuntur: nam proprie Simones nominantur. Voces hominum aquilonis flatu celerius hauriunt; contra austro spirante auditus obstruuntur. Mulcentur musica; gaudent cantibus tibiarum; ubicumque symphonia est, gregibus adventant. Divo Augusto principe in Campania delphinem puer fragmentis panis primo illexit, et in tantum consuetudo valuit, ut alendum se etiam manui ipsius Crederet. Mox, quum prolusisset puerilis audacia, intra spatia eum Lucrini lacus vectitavit: unde effectum, ut a Baiano litore equitantem puerum Puteolos usque veheret. Hoc per annos plurimos tamdiu gestum, donec assiduo spectaculo desineret miraculum esse, quod gerebatur. Sed ubi obiit puer, sub oculis publicis desiderio ejus et mrore delphin interiit. Pigeret hoc asseverare, ni Mæcenatis et Fabiani, multorumque præterea esset litteris comprehensum. In Africano mox litore apud Hipponem Diarrhyton delphin ab Hipponensibus pastus est, tractandumque se præbuit, impositos quoque frequenter gestitavit. Nec populi tantum manibus acta res est, nam et proconsul Africæ Flavianus ipse eum contigit, unguentis etiam delibuit; qua odoris novitate obsopitus, aliquantisper pro exanimi jactitatus est, multisque mensibus descivit a solita conversatione. Apud Jasum urbem Babylonem puerum delphinus adamavit, quem dum post assueta colludia recedentem impatientius sequitur, arenis invectus hæsit. Alexander Magnus amorem illum numinis fuisse interpretatus, præfecit puerum Neptuni sacerdotio. Juxta eamdem urbem, ut Hiegesidemus auctor est, alium puerum Hermian nomine, per maria similiter insidentem, quum undosior fluctus necavisset, delphin ad terram revexit; et, velut fateretur reatum, pnitentiam suam morte multavit, nec reverti voluit amplius in profunda. Suppetunt et alia exempla, ut Arionem transeamus, cujus exitum annalium comprobavit fides. Ad hæc si quando lasciviunt novi ftus, a majoribus datur adultior gregi custos, quo magistro discant eludere impetus incursantium belluarum: quanquam ibi præter phocas rara bellua est.