Latin
Poem 14
Solinus, Capitula VII-XXIV 14
Not analysed yet
Ister Germanicis jugis oritur, effusus monte, qui Rauracos Galliæ adspectat. Sexaginta amnes in se recipit, ferme omnes navigabiles. Septem ostiis Pontum influit: quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma: nam Borionstoma, ac deinde Stenonstoma, languidiora sunt ceteris. Septimum vero pigrum, ac palustri specie, non habet quod amni comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem quadraginta millium passuum non misceantur æquori, dulcemque haustum incorrupto detineant sapore. Per universum Pontum fiber plurimus, quem alio vocabulo dicunt castorem. Lytris similis est, animal morsu potentissimum, adeo ut quum hominem invadit, conventum dentium non prius laxet, quam concrepuisse persenserit fracta ossa. Testiculi ejus appetuntur in usum medelarum: idcirco quum urgeri se intelligit, ne captus prosit, ipse geminos suos devorat. Mittit Pontus et gemmas, quas a patria Ponticas dicimus, genere diverso: quippe aliæ aureas, aliæ sanguineas habent stellas, et eæ quidem inter sacras habentur: nam quæ ostentationi potius, quam usui deliguntur, non guttis aspersæ sunt, sed longis colorum ductibus liniantur.