# Capitula VII-XXIV 16.1-4

Solinus, Capitula VII-XXIV, 16.1 to 16.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/16.1

Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam cartilagines tenerrimæ. Verum Neuri, ut accepimus, statis temporibus, in lupos transfigurantur; deinde exacto spatio, quod huic sorti attributum est, in pristinam faciem revertuntur. Populis istis deus Mars est: pro simulacris enses colunt. Homines victimas habent. Ossibus adolent ignes focorum. Geloni ad hos proximant. De hostium cutibus et sibi indumenta faciunt, et equis suis tegmina. Gelonis Agathyrsi colliminantur, cærulo picti colore, fucatis in cærulum crinibus. Nec hoc sine differentia: nam quanto quis anteit, tanto propensiore nota tingitur, ut sit indicium humilitatis minus pingi. Post Anthropophagi, quibus execrandi cibi sunt humana viscera. Quem morem impiæ gentis adjacentium terrarum prodit tristissima solitudo, quas ob nefarium ritum finitimæ nationes metu profugæ reliquerunt. Et ea causa est, ut usque ad mare; quod Tabin vocant, per longitudinem ejus oræ, quæ æstivo orienti objacet, sine homine terra sit, et immensa deserta, quoad perveniatur ad Seras. Chalybes et Dahæ in parte Asiaticæ Scythiæ crudelitate ab immanissimis nihil discrepant. At Albani in ora agentes, qui posteros se Jasonis credi volunt, albo crine nascuntur, canitiem habent auspicium capillorum: ergo capitis color genti nomen dedit. Glauca oculis inest pupula: ideo nocte plus, quam die cernunt. Apud hos populos nati canes feris anteponuntur, frangunt tauros, leones premunt, detinent quidquid objectum est: ex quibus causis meruerunt etiam annalibus tradi. Legimus petenti Indiam Alexandro, a rege Albaniæ dono duos missos, quorum alter sues sibi et ursos oblatos usque eo sprevit, ut offensus degeneri præda, ignavo similis diu accubaret: quem per ignorantiam velut inertem Alexander exstingui imperavit. Alter vero monitu eorum, qui donum prosequuti fuerant, leonem missum necavit; mox, viso elephanto, notabiliter exsultans, belluam primum astu fatigavit, deinde cum summo spectantium horrore terræ afflixit. Hoc genus canes crescunt ad formam amplissimam, terrificis latratibus ultra rugitus insonantes. Hæc sunt de canibus Albanis: reliqua communia universis. Dominos æqualiter omnes canes diligunt, sicut exemplis patet. In Epiro denique domini percussorem in ctu agnitum latratu canis prodidit. Jaso Lycio interfecto, canis ipsius aspernatus cibum inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se injecit, accenso rogo domini, et pariter ibi absumptus est. Garamantum regem ducenti canes ab exsilio reduxerunt prliati adversum resistentes. Colophonii et Castabalenses, canibus in bella productis, primas acies instruebant. Appio Junio, P. Sicinio consulibus, damnatum dominum canis, quum abigi non posset, comitatus in carcerem, mox percussum ululatu prosequutus est: quumque ex miseratione populi Romani potestas ei cibi fieret, ad os defuncti escam tulit: ultimo dejectum in Tiberim cadaver adnatans sustentare conatus est. Canes soli nomina sua recognoscunt; itinerum meminerunt. Indi coitus tempore in saltibus religant canes feminas, ut cum his tigrides cant, quarum ex primis conceptibus ob nimiam feritatem inutiles partus judicant, itidem secundos, tertios educant. Aegyptii canes e Nilo nunquam nisi currentes lambitant, dum a crocodilis insidias cavent.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
