Latin
16.5 to 16.6
Solinus, Capitula VII-XXIV 16.5-6
Not analysed yet
Inter Anthropophagos in Asiatica parte numerantur Essedones, qui et ipsi nefandis funestantur inter se cibis. Essedonum mos est, parentum funera prosequi cantibus, et proximorum corrogatis ctibus, cadavera ipsa dentibus lancinare, ac pecudum mixta carnibus dapes facere: capitum etiam ossa auro incincta in poculorum tradere ministerium. Scythotauri pro hostiis cædunt advenas. Nomades pabula sequuntur. Georgi in Europa siti, agros exercent. Axiacæ perinde in Europa siti, neque mirantar aliena, neque sua diligunt. Satarchæ usu auri argentique damnato, in æternum se a publica avaritia vindicarunt. Scytharum interius habitantium asperior ritus est: specus incolunt; pocula non ut Essedones, sed de inimicorum capitibus moliuntur; amant prlia; interemptorum cruorem e vulneribus ipsis bibunt. Numero cædium honor crescit, quarum expertem esse apud eos probrum est. Haustu mutui sanguinis fdus sanciunt, non suo tantum more, sed Medorum quoque usurpata disciplina. Bello denique, quod gestum est olympiade nona et quadragesima, anno post Ilium captum sexcentesimo quarto, inter Alyattem Lydum et Astyagem Mediæ regem, hoc pacto firmata sunt jura pacis. Colchorum urbem Dioscoriadem Amphitus et Cercius aurigæ Castoris et Pollucis condiderunt, a quibus Heniochorum gens exorta est. Ultra Sauromatas in Asia sitos, qui Mithridati latebram, et quibus originem Medi dederunt, confines sunt Thalli, his nationibus quas ab oriente contingunt. Caspii maris fauces: quæ fauces mirum in modum maciantur imbribus, crescunt æstibus. Heniochorum montes Araxem; Moschorum, Phasidem fundunt. Sed Araxes brevibus intervallis ab Euphratis ortu caput tollit, ac deinde in Caspium fertur mare. Arimaspi circa Gesclithron positi, unocula gens est. Ultra Hos et Riphæum jugum regio est assiduis obsessa nivibus: Pterophoron dicunt, quippe casus continuantium pruinarum quiddam ibi exprimit simile pinnarum. Damnata pars mundi, et a rerum natura in nubem æternæ caliginis mersa, ipsisque prorsus aquilonis conceptaculis rigentissima. Sola terrarum non novit vices temporum, nec de clo aliud accipit, quam hiemem sempiternam. In Asiatica Scythia terræ sunt locupletes, inhabitabiles tamen: nam quum auro et gemmis affluant, grypes tenent universa, alites ferocissimæ, et ultra omnem rabiem sævientes: quarum immanitate obsistente ad venas divites accessus difficilis ac rarus est: quippe visos discerpunt, velut geniti ad plectendam avaritiæ temeritatem. Arimaspi cum hi, dimicant, ut intercipiant lapides, quorum non aspernabimur persequi qualitatem.