Latin
Poem 17
Solinus, Capitula VII-XXIV 17
Not analysed yet
Fabula erat de Hyperboreis, et rumor irritus, si quæ illinc ad nos usque fluxerunt, temere forent credita. Sed quum probissimi auctores, et satis vero idonei sententias pares faciant, nullus falsum reformidet. De Hyperboreis rem loquemur. Incolunt pone Pterophoron, quam ultra aquilonem accipimus jacere. Gens beatissima. Eam Asiæ quidam magis, quam Europæ dederunt. Alii statuunt mediam inter utrumque solem, antipodum occidentem, et nostrum renascentem; quod aspernatur ratio, tam vasto mari duos orbes interfluente. Sunt igitur in Europa, apud quos mundi cardines esse credunt, et extimos siderum ambitus, semestrem lucem, aversum uno tantum die solent; quanquam exsistant, qui putant non quotidie ibi solem, ut nobis, sed vernali æquinoctio exoriri, autumnali occidere: ita sex mensibus infinitum diem, sex aliis continuam esse noctem. De clo magna clementia; auræ spirant salubriter: nihil noxii flatus habent. Domus sunt nemora, vel luci. In diem victum arbores subministrant. Discordiam nesciunt. Ægritudine non inquietantur. Ad innocentiam omnibus æquale votum. Mortem accersunt, et voluntario interitu castigant obeundi tarditatem: quos satietas tenet vitæ, epulati delibutique, de rupe nota præcipitem casum in maria destinant. Hoc sepulturæ genus optimum arbitrantur. Aiunt etiam solitos per virgines probatissimas primitiva frugum Apollini Delio missitare. Verum hæ quoniam perfidia hospitum non illibatæ revenissent, devotionis, quam peregre prosequebantur, pontificium mox intra fines suos receperunt.