Latin
21.8 to 21.9
Solinus, Capitula VII-XXIV 21.8-9
Not analysed yet
Quoniam ad insulam Glæsariam veneramus, a succino cptum. Nam in Germaniæ continentibus callaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicant non alibi eam deprehendi, quam in nidis avium, quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, quum apud Germaniæ populos (quamvis rara )in saxis tamen pareat. Honore et pretio ad smaragdos, viret pallidum; nihil jucundius aurum decet. Cerauniorum porro genera divrsa sunt; Germanicum candidum est: splendet tamen cærulo, et si sub divo habeas, fulgorem rapit siderum.