# Capitula VII-XXIV 21.8-9

Solinus, Capitula VII-XXIV, 21.8 to 21.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/21.8

Quoniam ad insulam Glæsariam veneramus, a succino cptum. Nam in Germaniæ continentibus callaica reperitur, quam gemmam Arabicis anteponunt: vincit enim gratia. Arabes quidem dicant non alibi eam deprehendi, quam in nidis avium, quas melancoryphos vocant: quod nullus recepit, quum apud Germaniæ populos (quamvis rara ) in saxis tamen pareat. Honore et pretio ad smaragdos, viret pallidum; nihil jucundius aurum decet. Cerauniorum porro genera divrsa sunt; Germanicum candidum est: splendet tamen cærulo, et si sub divo habeas, fulgorem rapit siderum.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
