Latin
23.4 to 23.5
Solinus, Capitula VII-XXIV 23.4-5
Not analysed yet
Multæ et aliæ circum Britanniam insula, e quibus Thyle ultima, in qua æstivo solstitio sole de Cancri sidere faciente transitum nox pæne nulla: brumali solstitio dies adeo conductus, ut ortus junctus sit occasui. A Calidoniæ promontorio Thylen petentibus bidui navigatione perfecta excipiunt Hebudes insulæ, quinque numero, quarum incolæ nesciunt fruges, piscibus tantum et lacte vivunt. Rex unus est universis: nam quotquot sunt, omnes angusta interluvie dividuntur. Rex nihil suum habet, omnia universorum: ad æquitatem certis legibus stringitur; ac ne avaritia devertat a vero, discit paupertate justitiam, utpote cui nihil sit rei familiaris: verum alitur de publico. Nulla illi datur femina propria, sed per vicissitudines, in quamcumque commotus fuerit, usurariam sumit. Unde ei nec votum, nec spes conceditur liberorum. Secundam a continenti stationem Orcades præbent: sed Orcades ab Hebudibus porro sunt septem dierum, totidemque noctium cursu, numero tres. Vacant homine; non habent silvas, tantum junceis herbis inhorrescunt. Cetera earum nudæ arenæ. Ab Orcadibus Thylen usque quinque dierum ac noctium navigatio est. Sed Thyle larga et diutina pomona copiosa est. Qui illic habitant, principio veris inter pecudes pabulis vivunt, deinde lacte. In hiemem compereunt arborum fructus. Utuntur feminis vulgo; certum matrimonium nulli. Ultra Thylen pigrum et concretum mare. Circuitus Britanniæ quadragies octies septuaginta quinque millia passuum sunt. In quo spatio magma et multa flumina, fontes calidi opiparo exculti apparatu ad usus mortalium: quibus fontibus præsul est Minervæ numen, in cujus æde perpetui ignes nunquam canescunt in favillas, sed ubi ignis tabuit, vertit in globos saxeos. Præterea, ut taceam metallorum largam variamque copiam, quibus Britanniæ solum undique generum pollet venis locupletibus, gagates hic plurimus optimusque est lapis: si decorem requiras, nigro gemmeus; si naturam, aqua ardet, oleo restinguitur; si potestatem, attritu calefactus applicita detinet, atque succinum. Regionem partim tenent barbari, quibus per artifices plagarum figuras, jam inde a pueris variæ animalium effigies incorporantur, inscriptisque visceribus hominis incremento pigmenti notæ crescunt: nec quidquam mage patientiæ loco nationes feræ ducunt, quam ut per memores cicatrices plurimum fuci artus bibant.