# Capitula VII-XXIV 24.1-2

Solinus, Capitula VII-XXIV, 24.1 to 24.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/24.1

Reversos ad continentem res Hispanienses vocant. Terrarum plaga comparanda optimis, nulli posthabenda frugum copia et soli ubere, sive vinearum proventus respicere, sive arborarios velis. Omni materia affluit, quæcumque aut pretio ambitiosa est, aut usu necessaria. Argentum vel aurum requiras, habet; ferrariis nunquam deficit; nec cedit vitibus, vincit olea. Dividua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. Nihil in ea otiosum, nihil sterile. Quidquid cujuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam quæ arida sunt ab sterilitate, rudentum materias nauticis subministrant. Non coquunt ibi sales, sed effodiunt. Depurgant in minium nitelas pulveris. Fucant vellera, ut ad ruborem merum deputent cocci venenum. In Lusitania promontorium est, quod Artabrum alii, Olysipponense, dicunt. Hoc clum, terras, maria distinguit: terris, Hispaniæ latus finit; clum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu ejus incipiunt Oceanus Gallicus, et fons septentrionalis, oceano Atlantico et occasu terminatis. Ibi oppidum Olysippone Ulyxi conditum; ibi Tagus flumen. Tagum ob arenas auriferas ceteris ibi amnibus prætulerunt. In proximis Olysipponis equæ lasciviunt mira fecunditate: nam aspirante favonio vento concipiunt, et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Iberus amnis toti Hispaniæ nomen dedit, Bætisprovinciæ: uterque nobilis. Carthaginem apud Iberos, quæ mox colonia facta est, Pni condiderunt; Tarraconem Scipiones: ideo est caput provinciæ Tarraconensis. Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quam etiam Indicis præferunt. Hujus ceraunii color est e pyropo; qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari. Cassiterides insulæ spectant adversum Celtiberiæ latus: plumbi fertiles, et tres Fortunatæ, e quibus solum vocabulum signandum fuit. Ebusus e Balearibus, quæ a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet: utpote cujus terra serpentes fuget. Colubraria, Sucronem versus, fta est anguibus. Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosæ. In capite Bæticæ, ubi extremus est noti orbis terminus, insula a continenti septingentis passibus separatur: quam Tyrii a Rubro profecti mari, Erythræam: Pni lingua sua Gadis, id est sepem, nominarunt. In hac Geryonem ævum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent, Herculem boves ex alia insula abduxisse, quæ Lusitaniam contuetur.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
