# Capitula VII-XXIV 8

Solinus, Capitula VII-XXIV, 8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/8

VIII. [De Thessalia et Magnesia. Philippus oculum damnatus] Thessalia eadem est et Hæmonia, quam Homerus Argos Pelasgicon nominat; ubi genitus Hellen, a quo rege Hellenes nominati. Hujus a tergo Pieria ad Macedoniam protenditur, quæ devicta sub Macedonum venit jugum. Multa ibi oppida, multa flumina. De oppidis egregia sunt Phthia, Larissa Thessala, et Thebæ. De amnibus Peneus, qui præter Ossam Olympumque decurrens colle dextra lævaque molliter curvo, nemorosis convallibus Thessalica facit Tempe, undisque apertior Macedoniam ac Magnesiam interluens, in Thermæum sinum decidit. Thessaliæ sunt Pharsalici campi, in quibus civilium bellorum detonuerunt procellæ. Ac ne in montes notos eamus, Pindum et Othryn agitent, qui Lapitharum originem prosequuntur; Ossam, quos Centaurorum stabulis immorari juvat. Pelion autem nuptiale convivium Thetidis atque Pelei in tantum notitiæ obtulit, ut taceri de eo magis mirum sit. In regione Magnesia Mothona oppidum situm est, quod quum obsideret Philippus Macedonis Magni pater, damnatus est oculum jactu sagittæ, quam jecerat Aster oppidanus inscriptam suo nomine, loco vulneris, nomine quem petebat. Populum istum callere arte sagittaria credere possumus vel de Philocteta, quoniam Meliba in hoc pede computatur. Sed ne transeamus præsidium ptarum, fons Libethrius et ipse Magnesiæ est.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
