# Capitula VII-XXIV 9.5-6

Solinus, Capitula VII-XXIV, 9.5 to 9.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-vii-xxiv/9.5

Nunc de incolis reddam. Emathius, qui primus in Emathia accepit principatum, seu quia indago originis ejus ævo disperiit, seu quia ita res est, genuinus terræ habetur. Post hunc in Macedonis exortum Emathiæ nomen perstitit: sed Macedo Deucalionis maternus nepos, qui solus quum domus suæ familia morti publicæ superfuerat, vertit vocamen, Macedoniamque a se dixit. Macedonem Caranus insequitur dux Peloponnesiæ multitudinis, qui juxta responsum dictum deo, ubi caprarium pecus resedisse adverterat, urbem condidit, quam dixit Ægeas, in qua sepeliri reges mos erat: nec alter excellentium virorum bustis apud Macedones priscos dabatur locus. Succedit Carano Perdicca, vigesima secunda olympiade, primus in Macedonia rex nominatus, cui Alexander Amyntæ filius Dives habitus, nec immerito: ita enim affluenter successus ejus ampliandis opibus proficiebant, ut ante omnes Apollini Delphos, Jovi Eliden statuas aureas dono miserit. Voluptati aurium indulgentissime deditus: sicut plurimos qui fidibus sciebant, dum vivit, in usum oblectamenti donis tenuit liberalibus, inter quos et Pindarum lyricum. Ab hoc Archelaus regnum excepit, prudens rei bellicæ, navalium etiam commentor prliorum. IIic Archelaus in tantum litterarum mire amator fuit, ut Euripidi tragico consiliorum summam concrederet: cujus suprema non contentus prosequi sumptu funeris, crines tonsus est, et mrorem, quem animo conceperat, vultu publicavit. Idem Archelaus Pythias et Olympicas palmas quadrigis adeptus, Græco potius animo, quam regali, gloriam illam præ se tulit. Post Archelaum Macedonica res dissensione jactata in Amyntæ regno stetit, cui tres filii; sed Alexander patri succedit. Quo exempto, Perdiccæ primum data copia amplissimæ potestatis indipiscundæ: qui obiens hereditarium regnum fratri Philippo reliquit, quem captum oculo dextro apud Mothonam supra diximus; cujusque debilitatis omen præcesserat: nam quum nuptias ageret, acciti tibicines carmen Cyclopium quasi de colludio concinuisse traduntur. Philippus Magnum procreat, quamlibet Olympias, Alexandri mater, nobiliorem ei patrem acquirere affectaverit, quum se coitu draconis consatam affirmaret. Ita tamen ipse egit, ut deo genitus crederetur. Peragravit orbem, rectoribus Aristotele et Callisthene usus; subegit Asiam, Armeniam, Iberiam, Albaniam, Cappadociam, Syriam, Ægyptum; Taurum Caucasumque transgressus est; Bactros domuit; Medis et Persis imperavit; cepit Indiam, emensus omnia. Liber et Hercules accesserant. Forma supra hominem augustiore, cervice celsa, lætis oculis et illustribus, malis ad gratiam rubescentibus, reliquis corporis non sine majestate quadam decoris. Victor omnium, vino et ira victus: sicut morbo vinolentiæ apud Babylonem humiliore, quam vixerat, fortuna exemptus est. Post quem qui fuerunt, magis segetem Romanæ gloriæ, quam ad hereditatem tanti hominis, ortos invenimus.

---

Solinus, Capitula VII-XXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus2.html.
