# Capitula XXIII-XXXIV 1.1-4

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.1 to 1.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.1

XXIII. Rursus ad continentem res Hispanienses vocant. terrarum plaga conparanda optimis, nulli posthabenda frugis et soli copia, sive vinearum proventus respicere sive arborarios velis. omni materia affluit, quaecumque aut pretio ambitiosa est aut usu necessaria. argentum vel aurum requiras, habet: ferrariis numquam defecit: non cedit vitibus, vincit olea. dividua est provinciis tribus, secundo Punico bello nostra facta. nihil in ea otiosum, nihil sterile: quicquid cuiuscumque modi negat messem, viget pabulis: etiam quae arida sunt, ab sterilitate rudentum materias nauticis subministrant. non coquunt ibi sales, sed effodiunt. depurgant in minium nitellas pulveris. fucant vellera, ut ad ruborem merum deputent cocci venenum. In Lusitania promunturium est quod Artabrum alii, alii Olisiponense dicunt. hoc caelum terras maria distinguit: terris Hispaniae latus finit: caelum et maria hoc modo dividit, quod a circuitu eius incipiunt Oceanus Gallicus et frons septentrionalis, Oceano, Atlantico et occasu terminatis. ibi oppidum Olisipone Ulixi conditum: ibi Tagus flumen. Tagum ob harenas auriferas ceteris praetulerunt. in proximis Olisiponis equae lasciviunt mira fecunditate: nam aspiratae favoniis vento concipiunt et sitientes viros aurarum spiritu maritantur. Hiberus amnis toti Hispaniae nomen dedit, Baetis provinciae: uterque nobilis. Carthaginem apud Hiberos, quae mox colonia facta est, Poeni condiderunt, Tarraconem Scipiones: ideo caput est provinciae Tarraconensis. Lusitanum litus floret gemma ceraunio plurimum, quod etiam Indicis praeferunt: huius ceraunii color est e pyropo: qualitas igni probatur: quem si sine detrimento sui perferat, adversum vim fulgurum creditur opitulari. Cassiterides insulae spectant adversum Celtiberiae latus, plumbi fertiles: et tres Fortunatae, e quibus solum vocabulum signandum fuit. Ebusus quae a Dianio abest septingenta stadia, serpentem non habet: utpote cuius terra serpentes fuget. Colubraria quae Sucronem versus est feta est anguibus. Bocchoris regnum Baleares fuerunt, usque ad eversionem frugum cuniculis animalibus quondam copiosae. in capite Baeticae, ubi extremus est noti orbis terminus, insula continenti septingentis pedibus separatur, quam Tyrii a Rubro profecti mari Erythream, Poeni lingua sua Gadir id est saepem nominaverunt. in hac Geryonem aevum agitavisse plurimis monumentis probatur, tametsi quidam putent Herculem boves ex alia insula abduxisse, quae Lusitaniam contuetur.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
