# Capitula XXIII-XXXIV 1.15-17

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.15 to 1.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.15

Hyaenam quoque mittit Africa, cui cum spina riget collum continua unitate flectique non quit nisi toto corporis circumactu. multa de ea mira: primum quod sequitur stabula pastorum et auditu assiduo addiscit vocamen quod exprimere possit imitatione vocis humanae, ut in hominem astu accitum nocte saeviat. vomitus quoque humanos mentitur falsisque singultibus sollicitatos sic canes devorat: qui forte si venantes umbram eius dum sequuntur contigerint, latrare nequeunt voce perdita. eadem hyaena inquisitione corporum sepultorum busta eruit. praeterea pronius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. varietas multiplex inest oculis colorumque mutatio. in quorum pupulis lapis invenitur, hyaeniam dicunt, praeditum illa potestate ut cuius hominis linguae fuerit subditus, praedicat futura. verum hyaena quodcumque animal ter lustraverit movere se non potest: quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt. in Aethiopiae parte coit cum leaena, unde nascitur monstrum, cui corocottae nomen est. voces hominum et ipsa pariter adfectat. numquam cohibet aciem orbium, sed in obtutum sine nictatione contendit. in ore gingiva nulla, dens unus atque perpetuus, qui ut numquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur. Inter ea quae dicunt herbatica eadem Africa onagros habet, in quo genere singuli inperitant gregibus feminarum. aemulos libidinis metuunt. inde est quod gravidas suas servant, ut in editis maribus, si qua facultas fuerit, generandi spem morsu detruncent, quod caventes feminae in secessibus partus occulunt. Africa serpentibus adeo fecunda est, ut mali huius merito illi potissimum palma detur. cerastae praeferunt quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca inlice sollicitatas aves perimunt. nam reliqua corporis de industria harenis tegunt nec ullum indicium sui praebent, nisi ex ea parte qua invitatis dolo pastibus necem praepetum aucupentur. amphisbaena consurgit in caput geminum, quorum alterum loco suo est, alterum in ea parte qua canda: quae causa efficit ut capite utrimque secus nitibundo serpat tractibus circulatis. iaculi arbores subeunt, e quibus vi maxima turbinati penetrant animal quodcumque obvium fortuna, fecerit. scytale tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia videntes retardet et quoniam reptando pigrior est, quos adsequi nequit, miraculo sui capiat stupentes. in hoc tamen squamarum nitore hiemales exuvias prima ponit. plures diversaeque aspidum species, verum dispares effectus ad nocendum: dipsas siti interficit: hypnale quod somno necat, teste etiam Cleopatra emitur ad mortem. aliarum virus quoniam medellas admittit, minus famae meretur. haemorrhois morsu sanguinem elicit et dissolutis venarum commerciis quicquid animae est evocat per cruorem. prester quem percussit distenditur enormique corpulentia necatur extuberatus. ictus sepium putredo sequitur. sunt et ammodytae, est et cenchris, elephantiae, chersydri, chamaedracontes. postremo quantus nominum tantus mortium numerus. nam scorpiones scinci lacertaeque vermibus non serpentibus adscribuntur. monstra haec si sibilant, clementius feriunt. habent adfectus: non temere nisi coniuges evagantur: capto altero vel occiso uter superfuerit efferatur. subtiliora sunt capita feminis, alvi tumidiores, pestis nocentior. masculus aequaliter teres est, sublimior etiam mitiorque. igitur anguibus universis hebes visus est. raro in adversum contuentur, nec frustra, cum oculos non in fronte habeant sed in temporibus, adeo ut citius audiant quam aspiciant.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
