# Capitula XXIII-XXXIV 1.24-26

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.24 to 1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.24

Circa extimum Syrtium cornum Bernicen civitatem adluit Lethon amnis, inferna ut putant exundatione prorumpens et apud pristinos vates latice memoratus oblivionis. hanc Berenice munivit quae Ptolemaeo tertio fuit nupta et in maiori Syrti locavit. Omne autem latifundium quod inter Aegyptum Aethiopiam Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, varium implevit simiarum genus. nec quisquam offensus nomine cognitionem gravetur. enimvero operae pretium est nihil omittere in quo naturae spectanda sit providentia. plebes simiarum in his est quas passim videmus non sine ingenio aemulandi, quo facilius in manus veniunt: nam dum avide venantium gestus adfectant, relicta consulto visci unguilla, quod mendacio factum vident, oculos suos oblinunt: ita visu obducto pronum est eas corripi. exultant nova luna, tristes sunt cornuto et cavo sidere. inmoderate fetus amant, adeo ut catulos facilius amittant, quos impendio diligunt et ante se gestant, quoniam neglecti pone matrem semper haerent. cercopitheci caudas habent: haec sola discretio est inter prius dictas. cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Aethiopiae partibus frequentissimi, violenti ad saltum, feri morsu, numquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. inter simias habentur et sphinges, villosae comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis oblivionem. sunt et quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietae. callitriches toto paene aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. has capere non est arduum, sed proferre rarum: neque enim vivunt in altero quam in Aethiopico, hoc est suo caelo. XXVIII. Inter Nassamonas et Trogodytas gens Amantum est quae salibus domus extruunt: quos in modum cautium e montibus excitatos ad usum aedium caementiciis nectunt struicibus. tanta ibi huiusce venae copia est, ut tecta faciant e salinis. isti sunt Amantes, qui commercium cum Trogodytis habent carbunculi gemmae. citra Amantas propiores Nassamonibus Asbytae lasere vivunt. hoc aluntur, hoc illis edule est.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
