Latin
1.27 to 1.29
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.27-29
Not analysed yet
XXIX. Garamantum oppidum est Debris fonte miro: quidni? qui alternis vicibus die frigeat, nocte ferveat, ac per eadem venarum commercia interdum ignito vapore inaestuet, interdum glaciali algore inhorrescat. incredibile memoratu, ut tam brevi curriculo natura tam dissonam faciat varietatem idque qui percontari velit tenebris, inesse fluori illi aeternam facem credat: qui rimetur die, brumales scatebras numquam aliud aestimet quam perpetuo rigere. unde non inmerito per gentes Debris inclita est, cuius aquae caelesti vertigine mutant qualitatem, quamvis contraversa siderum disciplina: nam cum mundum a calore vesper temperet, ab occasu incipit ita incalescere, ut ni tactu abstineas, noxium sit contigisse, rursum cum ortu solis incanduerunt et radiis fervefacta sunt universa, sic hiemales evomit scaturrigines, ut hauriri etiam a sitientibus non queat. quis ergo non stupeat fontem qui friget calore, calet frigore? Garamanticae regionis caput Garama est, ad quam iter diu inextricabile fuit et invium: nam latrones puteos harenis operiebant, ut temporaria fraude subductis aquis iter infame siti submoveret accessus viantium. sed Vespasiano principe bello, quod cum Oeensibus gestum est, difficultas haec dissoluta est, conpendio spatii brevioris reperto. Garamantas Cornelius Balbus subegit et primus ex hac victoria triumphavit: primus sane de externis utpote Gadibus genitus accessit ad gloriam nominis triumphalis. armenta gentis istius obliquis cervicibus pabulantur: nam si recta ad pastus ora dirigant, officiunt prona ad humum cornua. ex parte qua Cercina est accipimus Gauloen insulam, in qua serpens neque nascitur neque vivit invecta: praeterea iactus ex ea quocumque gentium pulvis arcet angues: scorpiones superiactus ilico perimit. XXX. Aethiopes et gentes Atlanticae Nigri flumine dividuntur, quem partem putant Nili: sic papyro viret, sic calamo praetexitur, animalia eadem edit, iisdem temporibus exundat, intra ripas quoque tunc redit cum contentus est alveo suo Nilus. Garamantici Aethiopes matrimonia privatim nesciunt, sed omnibus in venerem vulgo licet. inde est quod filios matres tantum recognoscunt: nam paterni nominis nulla reverentia est. quis enim verum patrem noverit in hac luxuria incesti lascivientis? eapropter Garamantici Aethiopes inter omnes populos degeneres habentur: nec inmerito, quia adflicta disciplina castitatis successionis notitiam ritu improbo perdiderunt.