# Capitula XXIII-XXXIV 1.30-32

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.30 to 1.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.30

Nomen Aethiopum late patet. in parte Africana qua Meroen videt Libya plurimae eorum sunt et variae nationes. harum e numero Nomades cynocephalorum lacte vivunt. Serbotae longi sunt ad pedes duodecim. Azachaei captos venatibus elephantos devorant. Psambaris nulla est aurita quadrupes, nec elephanti quidem. his proximi summam regiae potestatis cani tradunt, de cuius motibus quidnam inperitet augurantur. maritimos Aethiopas quaternos oculos dicunt habere: sed fides alia est, illa denique quod et vident plurimum et manifestissime destinant iactus sagittarum. occidentem versus Agriophagi tenent, qui solas pantherarum et leonum carnes edunt, rege praediti cuius in fronte oculus unus est. sunt et Pamphagi, quibus esca est quicquid mandi potest et omnia fortuitu gignentia. sunt et Anthropophagi, quorum morem vocamen sonat. Cynomolgos aiunt habere caninos rictus et prominula ora. Artabatitae proni atque quadrupedes, nec secus ac ferae sine sedibus evagantur. confines Mauretaniae certo tempore locustas terrestres legunt duratasque salsugine in praesidium vitae solas habent: sed ex illis quadragesimum aevi annum nullus supergreditur. Ab Oceano isto ad Meroen, quam insulam amplexu primo Nilus facit, milia passuum sunt sexcenta viginti. ultra Meroen super exortum solis Macrobii Aethiopes vocantur: dimidio enim eorum protentior est quam nostra vita. hi Macrobii iustitiam colunt, amant aequitatem, plurimum valent robore, praecipua decent pulchritudine, ornantur aere, auro vincula faciunt noxiorum. locus apud eos est Heliutrapeza opiparis epulis semper refertus, quibus indiscretim omnes vescuntur: nam etiam divinitus eas augeri ferunt. est etiam ibidem lacus, quo perfusa corpora velut oleo nitescunt. ex hoc lacu potus saluberrimus. sane adeo liquidus est, ut ne caducas quidem vehat frondes, sed ilico folia lapsa ad fundum demittat laticis tenuitate. Ultra hos desertae et inhumanae solitudines ad usque Arabicos sinus. deinde in ultimis orientis monstruosae gentium facies. aliae sine naribus, aequali totius oris planitie, informes habent vultus. aliis concreta ora sunt: modico tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. nonnullae linguis carent, in vicem sermonis utentes nutibus motibusque. quaedam ex istis nationibus ante Ptotemaeum Lathyrum regem Aegypti incognitum habuerunt ignis usum.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
