Latin
1.35 to 1.37
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.35-37
Not analysed yet
Iuxta Nigrim fluvium catoblepas nascitur modica atque iners bestia, caput praegrave aegre ferens, aspectu pestilenti: nam qui in oculos eius offenderint, protinus vitam exuunt. formicae ibi ad formam canis maximi harenas aureas pedibus eruunt, quos leoninos habent: quas custodiunt, ne quis auferat, captantesque ad necem persequuntur. eadem Aethiopia mittit lycaonem: lupus est cervice iubatus et tot modis varius, ut nullum colorem illi dicant abesse. mittit et parandrum, boum magnitudine, bisulco vestigio, ramosis cornibus, capite cervino, ursi colore et pariter villo profundo. hunc parandrum adfirmant habitum metu vertere et cum delitescat fieri adsimilem cuicumque rei proximaverit, sive illa saxo alba sit, seu frutecto virens, sive quem alium modum praeferat. faciunt hoc idem in mari polypi, in terra chamaeleontes: sed et polypus et chamaeleon glabra sunt, ut pronius sit cutis laevitate proximantia aemulari: in hoc novum est ac singulare hirsutiam pili colorum vices facere. hinc evenit ut difficulter capi possit. Aethiopicis lupis proprium est, quod in saliendo ita nisus habent alitis, ut non magis proficiant cursu quam meatu. homines tamen numquam impetunt. bruma comati sunt, aestate nudi: thoas vocant. hystrix quoque inde loci frequentissima, erinacii similis, spinis tergum hispida, quas plerumque laxatas iaculatione emittit voluntaria, ut assiduis aculeorum nimbis canes vulneret ingruentes. illius caeli ales est pegasus: sed haec ales equinum nihil praeter aures habet. tragopan quoque avis maior aquilis, cornibus arietinis praeferens armatum caput. Aethiopes legunt cinnamum. id frutectum situ brevi nascitur, ramo humili et represso, numquam ultra duas ulnas altitudinis. quod gracilius provenerit eximium magis ducitur: quod in crassitudinem extuberatur despectui est. verum legitur per sacerdotes hostiis prius caesis: quae cum litaverint, observatur ut messis nec ortum solis anticipet nec egrediatur occasum. quisquis principatum tenet, sarmentorum acervos hasta dividit, quae sacrata est in hoc ministerium: atque ita portio manipulorum soli dicatur: quae si iuste divisa est, sponte incenditur.