# Capitula XXIII-XXXIV 1.38-39

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.38 to 1.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.38

Inter haec quae diximus nitore caerulo hyacinthus invenitur, lapis pretiosus, si quidem inculpabilis reperiatur: est enim vitiis non parce obnoxius: nam plerumque aut violaceo diluitur aut nubilo obducitur aut albicantius in aquaticum eliquescit: optimus in illo tenor, si nec densiore fuco sit obtunsior nec propensa perspicuitate detectior, sed ex utroque temperamento lucis et purpurae fucatum suaviter florem trahat. hic est qui sentit auras et cum caelo facit: nec aequaliter rutilat cum aut nubilosus est aut serenus dies. praeterea in os missus magis friget. scalpturis certe minime adcommodatus, ut qui tritum respuat, nec tamen penitus invictus: nam adamante scribitur et notatur. ubi hyacinthus, ibi et chrysoprasus apparet: quem lapidem lux celat, produnt tenebrae. haec enim est in illo diversitas, ut nocte igneus sit, die pallidus. ex ipso solo sumimus haematitem rubore sanguineo ac propterea haematitem vocatum. XXXI. Quod ab Atlante usque Canopitanum ostium panditur, ubi Libyae finis est et Aegyptium limen, dictum a Canopo Menelai gubernatore sepulto in ea insula quae ostium Nili facit, gentes tenent dissonae, quae in aviae solitudinis secretum recesserunt. ex his Atlantes ab humano ritu prorsus exulant. nulli proprium vocabulum, nulli speciale nomen. diris solis ortus excipiunt, diris occasus prosequuntur ustique undique torrentis plagae sidere oderunt deum lucis. adfirmant eos somnia non videre et abstinere penitus ab animalibus universis. Trogodytae specus excavant, illis teguntur. nullus ibi habendi amor: a divitiis paupertate se abdicaverunt voluntaria. tantum lapide uno gloriantur, quem hexecontalithon nominamus, tam diversis notis sparsum, ut sexaginta gemmarum colores in parvo orbiculo eius deprehendantur. homines isti carnibus vivunt serpentium ignarique sermonis stridunt potius quam loquuntur. Augilae vero solos colunt inferos. feminas suas primis noctibus nuptiarum adulteriis cogunt patere, mox ad perpetuam pudicitiam legibus stringunt severissimis. Gamphasantes abstinent proeliis, fugiunt commercia, nulli se extero misceri sinunt. Blemyas credunt truncos nasci parte qua caput est, os tamen et oculos habere in pectore. Satyri de hominibus nihil aliud praeferunt quam figuram. Aegipanes hoc sunt quod pingi videmus. Himantopodes fluxis nisibus crurum serpunt potius quam incedunt et pergendi usum lapsu magis destinant quam ingressu. Pharusi cum Herculi ad Hesperidas pergenti forent comites, itineris taedio hic resederunt. hactenus Libya.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
