Latin
1.40 to 1.42
Solinus, Capitula XXIII-XXXIV 1.40-42
Not analysed yet
XXXII. Aegyptus ad meridiem introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. inferiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna et incerto paene fonte decurrens proditur ut loquemur. originem habet a monte inferioris Mauretaniae, qui Oceano propinquat. hoc adfirmant Punici libri: hoc Iubam regem accipimus tradidisse. igitur protinus lacum efficit quem Nilidem dicunt. Nilum autem iam inde esse coniciunt, quod hoc stagnum herbis piscibus belvis nihil minus procreet quam in Nilo videmus ac si quando Mauretania, unde origo eius est, aut nivibus densioribus aut imbribus largioribus inrigatur, incrementa exundationis in Aegypto augeantur. sed effusus hoc lacu harenis sorbetur et cuniculis caecis absconditur: deinde in Caesariensi specu prorumpens ampliore eadem indicia praefert quae in exortu notavimus rursusque subsidit nec se prius reddit quam post intervalla itineris extenti contingat Aethiopas, ubi exit et Nigrim facit fluvium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum indigetes vocant, scilicet aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas: quarum pleraeque sunt tam [diffusae et] vastae magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursu praetermeet, quamvis concitus ibi feratur. nobilissima earum est Meroe, circum quam divisus dextero alveo Astosapes, laevo Astabores nominatur. tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum occurrentibus scopulis asperatur, tantis agminibus extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est: ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant. relicto tamen hoc pone se nomine, quo Nigris vocatur, mox inoffensus meat. septem ostiis conditur, in meridiem versus excipitur Aegyptio mari. Gnari siderum vel locorum varias de excessibus eius causas dederunt. alii adfirmant etesias nubium densitatem illo cogere, unde amnis hic auspicatur, ipsumque fontem humore superno agitatum tantam inundationis habere substantiam, quantum pabuli ad liquorem nubila subministraverint. ferunt alii, quod ventorum flatibus repercussus, cum fluorem solitae velocitatis non queat promovere, aquis in arto luctantibus intumescat: et quo inpensius controversi spiritus repugnaverint, eo excelsius sublimari in altitudinis vertices repercussam celeritatem, quando nec solitus extenuet cursus alveum et stipato iam flumine venis originalibus torrentium pondera superveniant: ita concurrente violentia hinc urgentis elementi hinc resistentis, undis exultantibus molem colligi quae excessus facit. nonnulli adfirmant fontem eius qui Phialus vocatur siderum motibus excitari extractumque radiis candentibus caelesti igne suspendi, non tamen sine certa legis disciplina, hoc est lunis coeptantibus. verum omnem abscessus originem de sole concipi primosque fieri excessus tumoris cum per cancrum sol vehatur: postmodum triginta eius partibus evolutis, ubi ingressus leonem ortus sirios excitavit, emissis omnibus cumulis totam fluctuationem erumpere. quod tempus sacerdotes natalem mundi iudicaverunt, id est inter XIII k. Aug. et XI. deinde revocare exitus universos, cum in virginem transeat, penitusque intra ripas suas capere, cum libram sit ingressus. hoc etiam addunt pariter eum nocere, sive abundantius exaestuet sive parcius: cum exiguitas minimum adportet fecunditatis, propensior copia diuturno humore culturam moretur. maximos eius exitus cubitis duodeviginti consurgere, iustissimos sedecim temperari, nec in quindecim abesse proventus fructuarios, quicquid infra sit, famem facere. dant illi etiam hoc maiestatis, ut portendat futura, quandoquidem Pharsalico bello non fuerit egressus quinque ulnas. iam illud palam est quod solus ex amnibus nullas expiret auras. dicionis Aegyptiae esse incipit a Syene, in qua fines Aethiopum, et inde usque dum mari intimatur Nili nomen tenet.