# Capitula XXIII-XXXIV 1.43-44

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.43 to 1.44. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.43

Inter omnia quae Aegyptus habet digna memoratu praecipue bovem mirantur: Apim vocant. hunc ad instar colunt numinis, insignem albae notae macula, quae dextero lateri eius ingenita corniculantis lunae refert faciem. statutum aevi spatium est, quod ut adfuit, profundo sacri fontis inmersus necatur, ne diem longius trahat quam licebit. mox alter nec sine publico luctu requiritur, quem repertum centum antistites Memphim prosequuntur, ut incipiat ibi sacris initiatus sacer fieri. delubra quibus succedit aut incubat mystice thalamos nominant. dat omina manifestantia de futuris: illud maximum, si de consulentis manu cibum capiat. denique aversatus Germanici Caesaris dexteram prodidit ingruentia, nec multo post Caesar extinctus est. pueri Apim gregatim sequuntur et repente velut lymphatici ventura praecinunt. bos illi ostenditur femina in anno semel, et ipsa non absque certis insignibus, quae atque inventa et oblata est, eadem die neci datur. Apis natalem Memphi celebrant iactu paterae aureae, quam proiciunt in Nili statum gurgitem. haec sollemnitas per septem dies agitur: quibus diebus cum sacerdotibus quasdam crocodili indutias habent nec attrectant lavantes. verum octavo die caerimoniis iam peractis, velut reddita saeviendi licentia, solitam resumunt atrocitatem. Crocodilus malum quadrupes et in terra et in flumine pariter valet: linguam non habet: maxillam movet superiorem. morsus eius horribili tenacitate conveniunt, stipante se pectinatim serie dentium. plerumque ad viginti ulnas magnitudinis evalescit. qualia anseris edit ova. metatur locum nido naturali providentia nec alibi fetus premit quam quo crescentis Nili aquae non possint pervenire. in partu fovendo mas et femina vices servant. praeter hiatum oris armatus est etiam unguium inmanitate. noctibus in aqua degit, per diem humi adquiescit. circumdatur maxima cutis firmitate in tantum, ut ictus quovis tormento adactos tergo repercutiat. strophilos avis parvula est: ea reduvias escarum dum adfectat, os belvae huiusce paulatim scalpit et sensim scalpurrigine blandiente aditum sibi in usque fauces facit. quod ichneumon conspicatus penetrat belvam populatisque vitalibus erosa exit alvo.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
