# Capitula XXIII-XXXIV 1.57-60

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.57 to 1.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.57

In iisdem saltibus myrrha provenit, cuius radices ut vitium rastris proficiunt, ablaqueationibus gaudent; nudatae pinguiori fluunt lacrima. sponte manans pretiosior ex ea sudor est: elicitus corticis vulnere vilior iudicatur. codex in vertiginem flexus et spinis hispidus: folium crispius licet olivae tamen simile: maxima extollitur ad quinque cubita proceritatis. Arabes sarmentis eius ignes fovent, quorum fumo satis noxio, nisi odore cremati storacis occurrant, plerumque insanabiles morbos contrahunt. Apud eosdem nascitur phoenix avis, aquilae magnitudine, capite honorato in conum plumis extantibus, cristatis faucibus, circa colla fulgore aureo, postera parte purpureus absque cauda, in qua roseis pennis caeruleus interscribitur nitor. probatum est quadraginta et quingentis eum durare annis. rogos suos struit cinnamis, quos prope Panchaiam concinnat in Solis urbem, strue altaribus superposita. cum huius vita magni anni fieri conversionem rata fides est inter auctores: licet plurimi eorum non quingentis quadraginta, sed duodecim milibus nongentis quinquaginta quattuor annis constare dicant. Q. Plautio itaque et Sex. Papinio cos. Aegyptum phoenix involavit: captusque anno octingentesimo urbis conditae iussu Claudii principis in comitio publicatus est. quod gestum, praeter censuram quae manet, actis etiam urbis continetur. Cinnamolgus perinde Arabiae avis in excellentissimis lucis texit nidos e fruticibus cinnamorum: ad quos quoniam non est pervenire propter ramorum altitudinem et fragilitatem, accolae illas congeries plumbatis petunt iaculis deiectasque pretiis vendunt amplioribus, quod hoc cinnamum magis quam alia mercatores probent. Arabes longe lateque diffusi diversis et moribus vivunt et cultibus. plurimis crinis intonsus, mitrata capita; redimitu pari pars rasa in cutem barba. commerciis student, aliena non emunt, vendunt sua: quippe et silvis et mari divites. umbrae quae nobis dexterae sunt illis sinistrae. li pars eorum quibus asper victus est angues edunt, nulla vel animi cura vel corporis, ac propterea ophiophagi nominantur.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
