# Capitula XXIII-XXXIV 1.61-62

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV, 1.61 to 1.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxiii-xxxiv/1.61

Ex istius litoris sinu Polycrati regi advecta sardonyx gemma prima in orbe nostro luxuriae excitavit facem. nec multum de ea disserendum puto, adeo sardonyx in omnium venit conscientiam. superficies eius probatur, si meracius rubeat: arguitur, si fuerit faeculentior: medietas circuitur limite candicante: optima est, si nec colorem suum spargat in proximum nec ipsa ex altero mutuetur: reliqua nigro finiuntur. quod si transluceat, vitio vertitur: si perspicuitatem arceat, proficit ad decorem. et molochiten Arabs invenit, virentem crassius quam smaragdus, contra infantum pericula ingenita vi resistentem. invenit et iridem in mari Rubro, sicut crystallum sexangulatam, quae radiis icta solis rutilo aeris repercussu caelestis arcus ex sese iacit speciem. androdamantem iidem legunt Arabes nitoris argentei, lateribus aequaliter quadris, quem de adamante nonnihil mutuatum putes. datum illi nomen ex eo censent, quod animorum calentium mollit impetus et tumentes refrenat iras. paederotem etiam et Arabicam inde sumimus. Arabica aspectu eburnea est, radi abnuit: contra nervorum molestias prodest habentibus. in paederote congruit quicquid eximium est quadam decoris praerogativa. crystallinum lucet, rubet purpuram, orarum extimis corona crocea velut e liquido renitente: hac suavitate oculos afficit, visum inlicit, detinet intuentes: hac etiam gratia Indis placet. hoc Arabiae sat est: ad Pelusium repatriemus. XXXIV. A Pelusio Cassius mons est et delubrum Iovis Cassii, atque ita Ostracine locus Pompeii Magni sepulchro inclitus. Idumaea inde incipit palmis opima. deinde Ioppe oppidum antiquissimum orbe toto, utpote ante inundationem terrarum conditum. id oppidum saxum ostentat, quod vinculorum Andromedae vestigia adhuc retinet. quam expositam belvae non inritus rumor circumtulit: quippe ossa monstri illius M. Scaurus inter alia miracula in aedilitate sua Romae publicavit. annalibus nota res est: mensura quoque veracibus libris continetur, scilicet quod costarum longitudo excesserit pedes quadraginta, excelsitas fuerit elephantis Indicis eminentior: porro verticuli spinae ipsius latitudine semipedem sint supergressi.

---

Solinus, Capitula XXIII-XXXIV. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3a.html.
