Latin
26.5
Solinus, Capitula XXV-XXXVIII 26.5
Not analysed yet
Elephantes Italia anno U. C. quadringentesimo septuagesimo secundo in Lucanis primum bello Epirotico vidit, et boves Lucas inde dixit. Cæsariensi colonia Cæsaria inest, a divo Claudio deducta, Bocchi prius regia, postmodum Jubæ indulgentia populi Romani dono data. Inest et oppidum Siga, quod habitatum Syphaci fuit. Nec ab Icosio taciti recedamus Hercule enim ilia transeunte, viginti, qui a comitatu ejus desciverant, lucum deligunt, jaciunt m�nia; ac ne quis imposito a se nomine privatim gloriaretur, de condentium numero, urbi nomen datum.