# Capitula XXV-XXXVIII 28.13-17

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 28.13 to 28.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/28.13

Major Syrtis ostentat oppidum, Cyrenas vocant, quod Battus Lacedæmonius olympiade quinta et quadragesima, rege Martio res Romanas tenente, anno post Trojam captam quingentesimo octogesimo sexto condidit: quæ domus Callimacho p�tæ fuit patria. Inter hoc oppidum et templum Hammonis, millia passuum quadringenta sunt. Templo fons proximat Soli sacer, qui humoris nexibus humum favillaticam stringit, et in cespitem solidat. In qua gleba non sine miraculo lucus viret, undique secus agris arentibus. Illic et lapis legitur, Hammonis vocant cornum nam ita tortuosus est, et inflexus, ut effigiem reddat cornus arietini. Fulgore aureo est. Prædivina somnia repræsentare dicitur subjectus capiti incubantium. Et arbor est melopos nomine, ex qua profluit lentus humor, quem a loco hammoniacum nominamus. Apud Cyrenenses præterea sirpe gignitur, odoratis radicibus, virgulto herbido magis, quam arbusto: cujus e culmo exsudat stato tempore pingue roscidum, idque pascentium hircorum inhæret barbulis: ubi quum arefactum inolevit guttis stiriacis, legitur ad usum mensarum, vel medelis. Dictum est primum lac sirpicum, quoniam manat in modum lacteum: deinde usu derivante laser nominatum. Quæ germina initio barbaricæ impressionis vastatis agris, postea ob intolerandam vertigalis nimietatem, ferme penitus ipsi accolæ eruerunt. Cyrenis ab læva Africa est, ab dextra Ægyptus, a fronte sævum et importuosum mare, a tergo barbarorum variæ nationes, et solitudo inculta, squalens et inaccessa, quæ basiliscum creat, malum in terris singulare. Serpens est pæne ad semipedem longitudinis, alba quasi mitrula lineatus caput, nec hominis tantum vel aliorum animantiam exitiis datus, sed terræ quoque ipsius, quam polluit et exurit, ubicumque ferale sortitur receptaculum. Denique exstinguit herbas, necat arbores, ipsas etiam corrumpit auras, ita ut æra nulla alitum impune transvolet, infectum spiritu pestilenti. Quum movetur, media corporis parte serpit, media arduus est, et excelsus. Sibilum ejus etiam alii serpentes perhorrescunt: et quum acceperunt, fugam quæque, quoquo potest, properant. Quidquid morsu ejus occiderit, non depascitur fera, non attrectat ales. Mustelis tantum vincitur, quas illinc homines inferciunt cavernis, in quibus delitescit. Vis tamen ne defuncto quidem deest. Denique basilisci reliquias amplo sestertio Pergameni comparaverunt. Ut ædem Apellis manu insignem, nec araneæ intexererit, nec alites involarent, cadaver ejus reticulo aureo suspensum ibidem locarunt.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
