# Capitula XXV-XXXVIII 28.18-20

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 28.18 to 28.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/28.18

Circa extimum Syrtium cornum Berenicen civitatem alluit Lethon amnis, inferna, ut putant, exundatione prorumpens, et apud pristinos vates latice memoratus oblivionis. Hanc Berenicen Berenice munivit, quæ Ptolemæo tertio fuit nupta, et in majori Syrti locavit. Omne autem latifundium, quod inter Ægyptum, Æthiopiam, Libyamque diffunditur, quacumque lucis opacum est, varium implevit simiarum genus. Nec quisquam offensus nomine, cognitionem gravetur. Enimvero pretium operæ est, nihil omittere, in quo naturæ spectanda sit providentia. Plebes simiarum in his est, quas passim videmus, non sine ingenio æmulandi; quo facilius, in manus veniunt: nam dum avide venantium gestus affectant, relicta consulto visci unguilla, quod mendacio factum vident, oculos suos oblinunt; ita visu obducto pronum est eas corripi. Exsultant nova luna, tristes sunt cornuto et cavo sidere. Immoderate f�tus amant, adeo ut catulos facilius amittant quos impendio diligunt, et ante se gestant, quoniam neglecti ponte matrem semper hærent. Cercopitheci caudas habent. Hæc sola discretio est inter prius dictas. Cynocephali et ipsi sunt e numero simiarum, in Æthiopiæ parte frequentissimi: violenti ad saltum, feri morsu, nunquam ita mansueti, ut non sint magis rabidi. Inter simias habentur et sphinges, villosæ comis, mammis prominulis ac profundis, dociles ad feritatis oblivionem. Sunt et quas vocant satyros, facie admodum grata, gesticulatis motibus inquietæ. Callithriches toto pæne aspectu a ceteris differunt: in facie barba est, lata cauda. Has capere non est arduum, sed proferre rarum: neque enim vivunt in altero, quam in Æthiopico, hoc est suo cælo.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
