# Capitula XXV-XXXVIII 28.2

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII, 28.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/solinus/capitula-xxv-xxxviii/28.2

Verum, ut ad Africam redeam, interna ejus plurimæ quidem bestiæ, sed principaliter leones tenent: qui, ut Aristoteles perhibet, soli ex eo genere, quod dentatum vocant, vident protinus atque nascuntur. Quorum trifarium genus scinditur: nam breviores, et jubis crispi, plerumque ignavi sunt et imbelles; longiores, et coma simplici, acres magis ac potentes; at hi, quos creant pardi, in plebe remanent, jubarum inopes. Pariter omnes parcunt a sagina, primum quod alternis diebus potum, alternis cibum capiunt, ac frequenter, si digestio non est insequuta, solitæ cibationi superponunt diem: tum, quod carnes justo amplius devoratas, quum gravantur, insertis in ora unguibus sponte protrahunt. Sane et quum fugiendum est in satietate, idem faciunt. Senectam defectio probat dentium. Nam clementiæ indicia multa sunt: prostratis parcunt; in viros potius, quam in feminas sæviunt; infantes non nisi in magna fame perimunt. Nec a misericordia separantur: assiduis denique exemplis patet, eos pepercisse, quum multi captivorum aliquot leonibus obvii intacti repatriaverint. Gætulæ etiam mulieris nomen Jubæ libris comprehensum est, quæ obtestata occursantes feras, impunis rediit. Aversi c�unt; nec hi tantum, sed et lynces, et cameli, et elephanti, et rhinocerotes, et tigres. Leænæ f�tu primo catulos quinque edunt; deinde per singulos partus numerum decoquunt annis insequentibus; sed postremo, quum ad unum materna fecunditas recidit, steriles fiunt in æternum. Animos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini de auribus intelliguntur. Dedit enim has notas generosissimo cuique natura. Vis summa in pectore est, firmitas in capite præcipua. Quum premuntur a canibus; contemptim recedunt, subsistentesque interdum ancipiti recessu dissimulant timorem; idque agunt, si in campis patentibus ac nudis urgeantur: nam silvestribus locis, quasi testem ignaviæ non reformident, quanta possunt se fuga subtrahunt. Quum insequuntur, nisum saltu adjuvant: quum fugiunt, non valent salire. Gradientes mucrones unguium vaginis corporum claudunt, ne acumina attritu retundantur. Hoc adeo custodiunt; ut non nisi aversis falculis currant. Septi a venantibus, obtutu terram contuentur, quo minus conspectis venabulis terreantur. Nunquam limo vident, minimeque se volunt aspici. Cantus gallinaceorum et rotarum timent strepitus, sed ignes magis.

---

Solinus, Capitula XXV-XXXVIII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/solinus3.html.
